useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 11 (1390-) 6636.
Signature: 6636.
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
5. Februar 1394, Rom
Papst Bonifaz IX. providiert Konrad Garnleder für die Pfarrkirche Haslach.  

Registereintrag(R1)
Current repository
Vatikan.A, Reg. Lat. 31, f.214 v.

    x
    Bonifacius etc. dilectis filiis abbati monasterii in Wagenhusen1 et preposito Dorlanensis2 Constanciensis et Maguntine3 diocesum ac thesaurario sancti Johannis Constanciensis4 ecclesiarum salutem etc. Litterarum sciencia vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Conradus Garnleder presbiter Constanciensis dyocesis magister in artibus fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad graciam liberales. Cum itaque sicut accepimus parrochialis ecclesia in Haslach5 predicte diocesis ex eo vacaverit et vacet ad presens, quod dilectus filius Johannes de Wolfurt6 tunc eandem ecclesiama) obtinens et ad vota laicalia se transferens matrimonium extra Romanam curiam cum quadam muliere contraxit per verba legitime de presenti, nos volentes eidem Conrado premissorum meritorum suorum intuitu graciam facere specialem, discrecioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios eandemb) ecclesiam in Haslach, cuius fructus redditus et proventus decem et septem marcharum argenti secundum communem extimacionem valorem annuum, ut ipse Conradus asserit, non excedunt, sive actu premisso sive alio quovismodo seu ex alterius cuiuscumque persona vel per liberam resignacionem ipsius Johannis in dicta curia vel extra eam in manibus ad id potestatem habentis factam et admissam seu per constitucionem felicis recordacionis Johannisc) pape XXII predecessoris nostri, que incipit Execrabilis vacet, etiam si tanto tempore vacaverit, quod eiusd) collacio iuxta Lateranensis statuta concilii ad sedem predictam legitime devoluta seu ipsa ecclesia in Haslach disposicioni apostolice specialiter reservata existate) dictusque Johannes vel persona huiusmodi perdicionis filio Roberto olim basilice Duodecim apostolorum presbitero cardinali nunc antipape, qui se Clementem VII7 ausu sacrilego nominat, adheserit, dummodo tempore dati presencium non sit in eadem ecclesia in Haslach alicui specialiter ius quesitum, cum omnibus iuribus et pertinenciis suis eidem Conrado auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eum vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem ecclesie iuriumque et pertinenciarum predictorum eadem auctoritate et defendentesf) inductum amoto exinde quolibet illicito detentore ac facientes sibi de ipsius parochialis ecclesie in Haslach fructibus redditibus proventibus iuribus et obvencionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostrag) appellacione postposita conpescendo, non obstantibus si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illish) partibus speciales vel generales dicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, eciam si per eas ad inhibicionem reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus prefatum Conradum in assecucione huiusmodii) ecclesie in Haslach volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecucionem beneficiorum aliorum preiudicium generari, seu si venerabili fratri nostro episcopo Constanciensi vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod ad recepcionem vel provisionem alicuius minime teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possitk), quodque de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem provisionem presentacionem seu quamvis aliam disposicionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus earum impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis, aut quod dictus Conradus ut asserit super parrochiali ecclesia in Schlaithaim8 dicte Constanciensis diocesis in palacio apostolico litigat et dudum sibi de altaril) sancte Marie sito in parrochiali ecclesia in Elgow9 et de beneficio ecclesiastico cum cura vel sine cura vacante velm) vacaturo ad collacionem provisionem presentacionem seu quamvis aliam disposicionem dilectorum filiorum abbatis et conventus monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti dicte diocesis communiter vel divisim pertinente ac de canonicatu sub expectacione prebende necnon dignitatis personatus vel officii ecclesie Constanciensis graciose concessimus provideri. Volumus autem, prout ipse Conradus eciam id sponte voluit, quod quamprimum ipsen) vigore presencium possessionem eiusdem ecclesie in Haslach fuerit pacifice assecutus, parrochialem ecclesiam in Schlaithaimo), super qua ut prefertur litigat, si eam interim evincat, et altare sancte Marie predicta, que extunc vacare decrevimus, et omne ius sibi in eis seu ad ea quomodolibet conpetens omnino dimittere, alioquin omni iuri sibi in dicta ecclesia in Schlaithaimo) seu ad eam quomodolibet conpetenti omnino cedere teneatur, quodque illa in ecclesia Constanciensi sibi facta quoad dignitatem et personatum et alia concessionum gracie predicte de beneficio ecclesiastico cum cura vel sine cura sibi ut premittitur facte et quecumque inde secuta quoad curatum beneficium dumtaxat sint cassa et irrita nulliusque roboris vel momenti, et insuper exnunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Datum Rome apud sanctum Petrum non. februar. pontificatus nostri anno quintop).
    Editions
    • Regest: Rep. Germ. II, Sp.178.


    Notes
    a) ecclesiam eandem R2. b) eandem in R2 irrt. wiederholt. c) Johannis am linken Rand mit Verweisungszeichen R1. d) eius fehlt in R2. e) existant R2. f) defendens R2. g) nostra etc. R2. h) illis fehlt in R2. i) eiusdem R2. k) possint R2. l) altare R2. m) ecclesiastico-vel fehlt in R2. n) ipse fehlt in R2. o) Schlaythaim R2. p) In R2 folgt Pro deo N. de Bento. 1Benediktinerkloster Wagenhausen, Bez. Steckborn TG. 2Chorherrenstift Dorla, nw. Erfurt, Thüringen. 3Erzbistum Mainz. 4Chorherrenstift St.Johann in Konstanz. 5Haslach, w. Wangen i.Allgäu. 6Wolfurt, Vorarlberg. 7Robert v. Genf, Kardinalpriester der röm. Titelkirche Duodecim Apostolorum, Antipapst Clemens VII. 1378–1394. 8Schleitheim, Gem. u. Bez. SH. 9Elgg, Bez. Winterthur ZH.
    Places
    • Rom
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.