useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 11 (1390-) 6643.
Signature: 6643.
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
16. März 1394, Rom
Papst Bonifaz IX. beauftragt den Propst des Grossmünsters Zürich und den Cantor und den Thesaurar von St.Johann in Konstanz, die Kirche Höchst an Johann Warmann von St.Gallen zu übertragen.  

Registereintrag, Vatikan.A, Reg. Lat. 31, f.206v.
Current repository
Registereintrag, Vatikan.A, Reg. Lat. 31, f.206 v.

    x
    Bonifatius etc. Dilectis filiis preposito sanctorum Felicis et Regule Thuricensis1 Constanciensis diocesis ac cantori et thesaurario sancti Johannis Constanciensis2 ecclesiarum salutem etc. Vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Johannes Warman de sancto Gallo presbiter Constanciensis diocesis fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad graciam liberales. Cum itaque sicut accepimus parrochialis ecclesia sancti Johannis Baptiste in Hoest3 dicte diocesis ex eo vacaverit et vacet ad presens, quod dilectus filius Jodocus Maiger4 olim ipsius ecclesie rector eandem ecclesiam tunc vacantem canonice sibi collatam assecutus illamque per decem annos et ultra pacifice possidens se non fecit impedimento cessante legitime nullaque super hoc canonica dispensacione obtenta ad sacros ordines promoveri, nos volentes prefato Johanni premissorum meritorum suorum intuitu graciam facere specialem, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios si vocatis dicto Jodoco et aliis, qui fuerint evocandi, ipsam ecclesiam premisso vel alio quovis modo aut ex alterius cuiusque persona vel per constitucionem felicis recordacionis Johannis pape XXII predecessoris nostri, que incipit Execrabilis, vacare reppereritis, eandem ecclesiam, cuius fructus redditus et proventus quindecim marcharum argenti secundum communem extimationem valorem annuum, ut ipse Johannes asserit, non excedunt, etiam si tanto tempore vacaverit, quod eius collacio iuxta Lateranensis statuta concilii ad sedem apostolicam legitime devoluta existaret et persona per cuius factum prefata ecclesia ultimo vacavit sedis apostolice nuntius aut fructuum et proventuum camere apostolice debitorum collectorum vel succollectorum fuerit dummodo tempore dati presencium non sit in ea alicui specialiter ius quesitum, cum omnibus iuribus et pertinenciis suis eidem Johanni auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eum vel procuratorem suum eius nomine in corporalem possessionem ecclesie iuriumque et pertinenciarum predictorum eadem auctoritate et defendentes inductum amoto exinde dicto Jodoco et quolibet alio illicito detentore ac facientes eidem Johanni de ipsius ecclesie fructibus redditibus proventibus iuribus et obvencionibus universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra etc. non obstantibus, si aliqui super provisionibus sibi faciendis de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales dicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibicionem reservacionem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus dictum Johannem in assecucione predicte ecclesie volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecucionem beneficiorum aliorum preiudicium generari, seu si venerabili fratri nostro episcopo Constanciensi vel quibusvis aliis communiter vel divisim ab eadem sit sede indultum, quod ad recepcionem vel provisionem alicuius nimine teneantur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint, quodque de huiusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem provisionem presentacionem seu quamvis aliam disposicionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mencionem et qualibet alia dicte sedis indulgencia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi gracie impediri valeat quomodolibet vel differri, et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mencio specialis, aut quod dudum eidem Johanni ut asserit de beneficio ecclesiastico cum cura vel sine cura ad collacionem provisionem presentacionem seu quamvis aliam disposicionem dilectorum filiorum abbatis et conventus monasterii sancti Galli ordinis sancti Benedicti predicte diocesis communiter vel divisim pertinente vacante vel vacaturis graciose concessimus provideri. Volumus autem, quod quamprimum ipse Johannes vigore presencium prefatam ecclesiam fuerit pacifice assecutus predicta concessionis gracia et quecumque inde secuta quoad curatum beneficium dumtaxat sint cassa et irrita nulliusque roboris vel momenti. Et insuper exnunc irritum decernimus et inane, si secus super hiis et quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Datum Rome apud sanctum Petrum decimoseptimo kl. aprilis anno quinto. N.XVII de bento.
    Editions
    • Regest: Rep. Germ. II, Sp.781.


    Notes
    1Chorherrenstift Grossmünster Zürich. 2Chorherrenstift St.Johann in Konstanz. 3Höchst, Vorarlberg. 4Jos Meier v. Altstätten (Bez. Oberrheintal), 1368–1402.
    Places
    • Rom
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.