useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 13 (1405-1411)  7978
Signature: 7978
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. November 1410, Konstanz
Bischof Albrecht von Konstanz bestätigt den Verkauf von Gütern in Elgg mit dem Kirchensatz durch Johann von Bonstetten an das Spital Rapperswil.  

Or.(A)
Current repository
StaatsA Zürich, CI, 2210, Transfix an Nr.7906.

Siegel wie in Nr.7815.Material: Pergament
Dimensions: 30/14,5 cm.
    x
    Alberthusa dei gracia electus confirmatus Constanciensis1 universis et singulis tam presentibus quam futuris presencium inspectoribus et auditoribus||
    earundem subscriptorum noticiam cum salute in domino sempiterna. Noveritis noverintque omnes et singuli, quos nosce fuerit opportunum quorumque interest vel||
    intererit aut interesse poterit quomodolibet nunc vel in futurum, quod nos receptis et perlectis ac ad plenum intellectis litteris wulgaribus, quibus presentes nostre littere sunt||
    et apparent transfixe, quia nedum ex dictarum litterarum tenore verum et fidedigna proborum relacione lacius sumus informati, vendicionem agrorum et ecclesie parrochialis Elgow2 ac iuris patronatus eiusdem aliorumque bonorum in dictis wulgaribus litteris distinctim et specifice expressorum inter strenuum Johannem de Bonstetten3 militem et providos scultetum ac consules oppidi Rapreswile4 nomine et occasione hospitalis pauperum eiusdem oppidi nuper attemptatam rite canonice facte et iuste ac in favorem et sublevamen pauperum infirmorum dicti hospitalis pura et sincera intencione factam et peractam invenimus, precibus venditorum et emencium predictorum benignius inclinati ad huiusmodi ecclesie iurispatronatus eiusdem agrorum et bonorum predictorum vendicionem nostrum adhibendo consensum benivolum et expressum, ipsam vendicionem omniaque et singula alia in dictis wulgaribus litteris contenta descripta et expressata divine pietatis intuitu et alias pia intencione moti approbanda ratificanda et confirmanda duximus et ordinaria nostra auctoritate tenore presencium in dei nomine approbamus ratificamus auctorizamus et confirmamus, omnem defectum, si quis in dicta vendicione ommissus foret forsan vel pretermissus, per quem hec modo quovis reddi possent decetero invalida, supplentes hiis nostris scriptis adhibitis eciam in hiis et circa ea verborum et gestuum tam iuris quam facti solempnitatibus et cautelis in talibus de iure facto vel necessitate alia quovismodo adhibendis. In quorum omnium fidem roburque perpetue firmitatis sigillum nostrum episcopale presentibus nostris transfixi litteris fecimus subappendi. Datum Constancie anno domini millesimo quadringentesimo decimo, III non. novembris, indictione tercia.
    abstracts
    • Regest: Urkundenregesten Zürich IV, 5638.


    Notes
    a Initiale A 9,5 cm lang.
    1 Albrecht Blarer, 1407-1411.
    2 Elgg, Bez. Winterthur ZH.
    3 Johann VIII. v. Bonstetten (Bez. Affoltern ZH), 1389-1429.
    4 Rapperswil SG.
    Places
    • Konstanz
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.