useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1173-1846) 1260
Fonds > CZ-KAVB > VYBRO > 1260
Signature: 1260
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1260, 1260. O. T. Intentoriis apvt Morawam
Königin Margareth von Böhmen gibt dem Wok von Rosenberg die Grafschaft Raabs zu Lehen.
Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 9, Nr. 7
 

orig.
Current repository
Cisterciácký klášter Vyšší Brod (http://www.klaster.vyssibrod.cz)

Das stark zerbröckelte Siegel an rother Seide hängend und in weissem Wachs abgedruckt. Die rechte Hälfte ist nun bis auf einen kleinenTheil verloren. - Eine auf einem Throne sitzende weibliche Figur ? - . .Margareta . Di . Gra . Dvcissa . . .
    Graphics: 
    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Qvoniam eorum qve gervntur in tempore, obliuio solet memoriam resecare, necesse est, ea tam scripturarum quam testivm munimine perennari. Igitur nos Margareta domina regni Boemie dvcissa Austrie et Styrie marchionissa Moravie vniuersis in perpetuum notum esse cupimus, quod nos Wocconi de Rosenberch, cuius fidei puritatem per experientiam agnovimus, et maxime nobilitatem suam attendentes, qvia in progenitoribus suis liberis atque nobilibus vitam ducens comicias vel maiores dignitates, si sibi collate fuerint, tenere poterit et habere, de consensv et expressa volvntate maritis (sic) nostri incliti regis Boemie, sicut in ipsius continetur plenius instrumento, predicto Wocconi et suis post ipsum heredibus in perpetuurn comitiam in Rakz contulimus suo iure, scilicet patronatum ecclesiarum de iam dicta comicia homines beneficiatos et feoda habentes in ea, iudicia advocatias ad comitiam pertinentes, dotes que wlgariter lipgedinge nominantur, siue possessiones per obligacionem expositas, que suo tempore absolute ad antedictam debent comiciam pertinere; et omnia alia iura quocumque nomine sint vocata, nulla condicione [aut exceptione interpo-] sita sepedicto Wokoni et suis heredibus, vt predictum est, contulimus iure et tytulo feodali. Vt autem hec collacio robvr obtineat firmitatis presentem paginam conscribi et sigilli nostri mvnimine iussimus roborari. Testes autem qui aderant sunt: Dominus Philippus Salzburgensis ecclesie electus. Dominus Bruno venerabilis Olomucensis episcopus. Dominus Otto illustris marchio Branburgensis. Dominus Vlricus inclitus dvx Karintie*). Dominus Heinricus dvx Polonie. Dominus Werenhardus et Heinricus fratres iuniores de Schowenberch. Dominus Heinricus pvrcravius de Dewin. Dominus Hoyerius de Vridberch. Dominus Gerossius pvrcravius Pragensis. Dominus Zmilo de Lewchtenberch. Dominus Ratmirus de Phremperch. Dominus Hermannus de Richnawe. Dominus Bavarus de Strakonitz. Dominus Vlricus dictus Lepus. Dominus Wilhalmus de Bodebrade. Dominus Pvrchardvs de Klingenberch. Dominus Sdezlaus *) In "Karintye“ von anderer Hand verändert. de Sternberch. Dominus Bvdiwoy de Zcaliz. Dominus Hoyerius de Swinz. Dominus Vlricus de Novadomo. Dominus Heinricus de Lichtenstein. Dominus Otto de Meysow. Dominus Otto de Haslaw. Et alii quam plures. Acta autem sunt hec in La. Datvm in tentoriis apvt Morawam anno ab incarnacione domini millesimo dvcentesimo sexagesimo.
    Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 9-10
    Editions
    • Kurz, Ott. Alb. II, 175, n. 2.

    Comment

    Diese Urkunde ist zierlich geschrieben, ohne Linien, und hat bereits durch Feuchtigkeit gelitten. Die eingeklammerte Stelle ist aus einer alten Abschrift ergänzt.
    Places
    • 1260. O. T. Intentoriis apvt Morawam
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.