useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1173-1846) 1261 VI 29
Signature: 1261 VI 29
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. Juni 1261, Richenove
Agnes, Witwe nach Pilgrim von Wittingau, schenkt dem Stifte Hohenfurt die Kirche zu Deutsch-Reichenau bei Gratzen.
Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 14, Nr. 11
 
x
+ In nomine sancte et indiuidue trintatis (sic) amen. Ego Agnes humilis ancilla Christi vxor quondam domini Pilgerimi de Vvitigenovve nunc marito uiduata deo autem dicata omnibus Christi fidelibus presens scriptum legentibus in perpetuum. Acturi sumus coram omnium redemptore simul et iudice illuc, necesse est, nos preueniant, nobis si uolumus ut subueniant, aduocati. Aduocati autem illi sunt, de quibus dicit dominus in evvangelio: "Facite uobis amicos de mammona iniquitatis“. Amici huiusmodi amici certi, et in die calamitatis et miserie nescii suum nescire cultorem. Hii profecto pauperes intelliguntur. Pauperes autem suppremum tribunal, in propulsandis delationibus obtinent principatum. Vnde fit, ut bene speret de iudice Christo, quicunque sub Christo pauperum meruerit interuentum. Cernens igitur pauperes non esse ueriores et nuncios ueri Jesu in urbem Jerichontinam cerciores quam ordinis Cysterciensis cultores, qui nudi dominum nudum secuntur, mundi gaudia cum flore suo spernunt, et ad celestia possidenda anhelant. Horum suffragiis credens me in resurrectione partem cum ipsis habituram, domui que Altumuadum dicitur, ordinis Cysterciensis in honore beate semperque uirginis Marie constructe ab illustri barone et marscalco principis Boemie Vvokkone, et a sanctissimo Johanne Pragensis ecclesie pontifice sollempniter dedicate, fratribusque ibi iugiter deo et beate Marie semper uirgini famulantibus ecclesiam in Richenovve mihi uaccantem iure hereditario in perpetuo tradidi manu potestatiua cum omni iure, quo a nouella plantatione fuit fundata et a venerabili Johanne episcopo Pragensis ecclesie dedicata, omnimodo potita, possidendam. Hanc autem sollempnem donationem feci nullo contradicente, sed nobilioribus baronibus filiisque meis Vvokkone et Zezimir, germanioribus scilicet domino Vvokkone iam dicti cenobii fundatore, et domino Hoigerio patruo filiorum meorum iam dictorum, et domino Bodivvoi ceterisque consanguineis nostris consencientibus in remissionem peccatorum mariti mei domini Pilgerimi iam honere carnis absoluti necnon omnium parentum nostrorum tam uiuorum quam et defunctorum, qui nos processerunt et adhuc supersunt, sed etiam post nos futuri erunt, ut in presenti pacem et honorem et in futuro cum sanctis angelis gaudio fruantur sempiterno amen. Huius rei testes sunt: Abbas Otto iam dicti cenobii, in euius manus hanc donationem delegauimus; Adam prior de Altovado, Otto monachus et sacerdos, Gallus plebanns de Predal, Stizlaus miles, et alii quam plures. Acta sunt hec anno domini M. CC. lxi. indictione IIIIa epact. XVIla concurrente Vo in Richenovve in festo beatorum apostolorum Petri et Pauli. Hec igitur ut rata et inconvvlsa perseuerent, presentem paginam sigillo mariti mei iam defuncti et fratris sui domini Hoigerii adhue superstitis fecimus communiri. +
Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 14-15
Editions
  • Millauer p. 33, n. 5. Trajer historisch-statistische Beschreibung der Diöcese Budweis p. 289.

Comment

Die Invocation ist in langen schmalen Lettern geschrieben. 1, d etc. sind ungewöhnlich lang geschaftet.
Places
  • Richenove
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.