useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1173-1846) 1278 VII 13
Signature: 1278 VII 13
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
13. Juli 1278, Rosenberch
Heinrich von Rosenberg schenkt dem Stifte zu Hohenfurt den Markt Ober-Haid und das Dorf Gerbetschlag und verpflichtet sich überdies zur Zahlung von jährlichen 10 Mark bis zur Vollendung des Klosters und von 5 Talenten auf immer.
Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 30, Nr. 25
 

orig.
Current repository
Cisterciácký klášter Vyšší Brod (http://www.klaster.vyssibrod.cz)

Gut erhaltenes, an violet gelbrother Seide hängendes Siegel. Sonst wie XXII.
    Graphics: 
    x
    Ne per obliuionem aut calumpniam facta hominum rationabilia et honesta processu temporis dispendium paciantur, prouida maiorum auctoritas scripture ac testium decreuit remedium adhibere. Sciant igitur presentes ac posteri, quod ego Heinricus de Rosenberch ad expedicionem Austrie proficiscens mente sedula revolui, quia varius est euentus belli, nunc hunc nunc uero illum consumit gladius, venerabilium fratrum in Hohenfvrt orationi me committens, quos pro salute mea me habere congratulor intercessores, de bonis mihi a deo et a progenitoribus meis collatis forum in Merica et villam in Gerbrehtslag cum omnibus adtinenciis siluis nemoribus pratis pascuis agris cultis et incultis viis et inviis, duas partes decime predictarum possessionum scilicet cum duobus manipulis, in remedium anime mee nec non et progenitorum meorum domui sancte Marie in Hohenfvrt tradidi iure perpetuo possidenda, ita tamen si in ipsa expedicione de medio vite mee fuero euocatus. Hiis autem debitis me fateor obligatum: primo domino Benate purchrauio triginta sex marcas, pro quibus sibi viilam in Atez obligaui; item Jacobo Lednicerio duodecim marcas et viginti talenta, pro quibus sibi uillam in qua residet, obligaui; item Vlrico de Wischel septem fertones; item Alwico xx viginti (sic) talenta, pro quibus sibi uillam in Schillte obligaui; item Moisio sedecim talenta, pro quibus sibi uillam in Chaltenbrunne obligaui; item Wernhardo Turdlingerio decem marcas et octo talenta, pro quibus sibi uillam in Cyringe obligaui; item Vlrico Lednicerio tredecim talenta; item Vlrico iudici seniori sex talenta; item cenobio sancte Marie virginis in Hobenfvrt quolibet anno decem marcas usque ad operis consummationem et quinque talenta absolute. Vt autem hec rata permaneant presentem cartam super ea conscripta sigilli mei iusti munimine roborari. Huius rei testes sunt: Dominus Benata purcrauius, dominus Andreas miles, dominus Růdgerus de Haichpach. Actum anno domini Mo CCo LXX. VIIIo indictione sexta. Datum in Rosenberch in die sancte Margarete virginis.
    Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 30-31
    Editions
    • Millauer p. 76, n. 13.
    Places
    • Rosenberch
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.