useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1173-1846) 1279
Signature: 1279
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1279, O. T. Rosenberch
Derselbe schenkt demselben die Kirche zu Rosenberg.
Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 31, Nr. 26
 

orig.
Current repository
Cisterciácký klášter Vyšší Brod (http://www.klaster.vyssibrod.cz)

Gut erhaltenes an Pergamentstreifen hängendes Siegel wie in XXII.
    Graphics: 
    x
    Bone rei datur consilium, ut presentis uite conferatur subsidium, vbi eterne remuneracionis premium exspectatur. Sciant igitur presentes ac posteri, quod ego Heinricus de Rosenberch preceptis diuinis et salutaribus informatus domui sancte Marie virginis in Hohenfůrt, quam pater meus pie memorie dominus Wokko multa beniuolencia cepit construere et fundare, ecclesiam in Rosenberch post mortem et obitum domini Jacobi plebani sacerdotis liberaliter omni iure, quo ipsam tenuit et possedit, tradidi perpetuo possidendam, vt fratres ibidem domino iugiter seruientes et pro salute mea atque progenitorum et successorum meorum fideles ad dominum intercessores non alicuius necessitatis occasio aut desides faciat, aut robur sancte conuersacionis quod absit, infringat, quia plurimis indigent, qui indigencias plurimorum conantur fideliter releuare. Vt autem hec rata permaneant et nulla queant inposterum calumpnia perturbari, presentem cartam ipsis tradidi mei sigilli munimine roboratam cum testibus subnotatis, qui sunt: Dominus Andreas miles, Leupoldus, dominus Benata miles, Onscho ipsius frater, Nycolaus, Vlricus de Weischel et eius frater Bseborius, Troyanus suisque fratribus et alii quam plures. Actum anno domini Mo Co Co lxxo viiijo indictione sexta epacta XXa quinta. Datum in Rosenberch.
    Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 31-32
    Places
    • O. T. Rosenberch
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.