useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1173-1846) 1284 XII 01
Signature: 1284 XII 01
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. December 1284, O. AO.
Smil von Gratzen bewilligt dem Stifte Hohenfurt in Stadt und District von Gratzen Mauthfreiheit für Wein, Getreide, Fische und andere Dinge.
Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 37, Nr. 32
 

orig.
Current repository
Cisterciácký klášter Vyšší Brod (http://www.klaster.vyssibrod.cz)

Diese Urkunde ist im Original nicht mehr vorhanden, wohl aber war sie es noch zu Millauer's Zeit, der das daran hängende Siegel also beschreibt: "Das Sigill ist ein hangendes, rund , von weissem Wachs. In der Mitte hat es einen dreieckigten Schild mit der bekannten Rose. Die Umschrift ist: S. Zmilonis de Gretzen“.
    Graphics: 
    x
    Legum statuta volunt, ut omne, quod agatur in solidum per mortales, testibus idoneis atque fide dignis literarumque apicibus debeat lucidius perennari. Nos igitur Zmilode Gretzen purchravius in Podebrad scire volumus universos praesentes literas inspecturos, quod ex dilectione, qua amplectimur fratres religiosos eonventus in Altovado, porro divinae remunerationis praecipua ratione ipsis in omnibus transducendis suis, quibus ad eorum claustrum potiri videantur, per civitatem nostram Gretzen largam facimus gratiam ex pura voluntate, sive in vino sive in annona, vel in piscibus aut aliis ductilibus quibuscumque, ut eadem transducant per dictam nostram civitatem Gretzen et citra per nostros districtus absque teloneo sive muta libere, absque exactione pecuniae aliqualis a nobis vel a nostris successivis haeredibus in perpetuum sub tranquillo. Ut autem huic ratihabitioni nullum dubietatis scrupulum valeat suboriri in posterum sive tempore successivo, praesentes ipsis conscribi fecimus in evidens testimonium et cautelam sigilli nostri charactere consignatas, testibus subnotatis qui aderant: Ambo nostri patrui videlicet d. Heinricus de Rosenberch. D. Wocho de Witigenow. Noster consanguineus d. Wocko de Lobenstayn. D. Albertus de Strobnitz. D. Bertholdus honorabilis decanus de eodem Strobnitz. D. Henricus noster plebanus in Gretzen. D. Petrus noster miles in Petrinsdorf. Paulus noster procurator et alii quam plures. Acta sunt haec anno domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto calendis Decembris.
    Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 37
    Editions
    • Millauer p. 88, n. 17.
    Places
    • O. AO.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.