useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1173-1846) 1290
Fonds > CZ-KAVB > VYBRO > 1290
Signature: 1290
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1290, O. T. und AO.
Die Brüder Witigo und Wok von Krumau schenken zu ihrem und ihres Bruders, Zawiš von Falkenstein, Seelenheile dem Stifte zu Hohenfurt die Dörfer Ulrichsschlag, Klein-Drasen und Hohenschlag.
Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 44, Nr. 40
 

orig.
  • Current repository
  • Cisterciácký klášter Vyšší Brod (http://www.klaster.vyssibrod.cz)

  • Seal Schönes, ziemlich grosses und gut erhaltenes Siegel in weissem Wachs. Dasselbe hing einmal wahrscheinlich an Seidenfäden. - Einen dreieckigen Schild mit der fünfblättrigen Rose deckt ein Helm mit einer Rose, aus derer jedem Blatte ein farrenkrautähnliches Gewächs entspringt, zur Zierde. - + S. Wi . . gonis. De. Chrvmnav.
    • Graphics: 
      x
      Cvm per negligenciam hvmanam et diuturnitatem temporis multa hominvm facta obliuione torpescant, saniorum consilio sanccitum est, ut ea que racionabiliter fiunt, litterarum memorie commendentur et ad posteros transmittantur. Sciant igitur presentes ac posteri, quod ego Witigo et frater mevs Woko filii domini Wudwoii pie memorie de Chrumenav, dum adhuc in plena rerum nostrarum disponendarum potestate essemus constituti, accensi desiderio eternorum temporalia cupientes pro celestibus commutare, domui sancte Marie semperque virginis in Altovado, quod vulgariter Hohenfurt nuncupatur, ordinis Cysterciensis fundacioni nostre et amicorum nostrorum tres villas nostras nobis hereditarie attinentes, scilicet Vlreichschlag et minus Drasen et in Hohenslag, cum omnibus attinenciis et iuribus earundem pratis agris cultis et incultis pascuis viis et inviis nemoribus virgultis montibus et vallibus aquis piscacionibus venacionibus cum terminis distinctis liberaliter ac sine contradictione cuiuslibet in remissionem nostrorum peccaminum et aliorum propinquorum nostrorum et ob remedium anime dilecte fratris nostri Zawisii et ad restauracionem remedii predicti fratris nostri quod per neglienciam in toto nondum fuerat persolutum, tradidimus iure perpetuo possidendas. Et prenotate domus abbas easdem villas redigat ad usus ecclesie sue, prout sibi et fratribus ibidem deo famulantibus nouerit melius expedire.Vt autem hec rata permaneant et nulla queant in posterum calumpnia perturbari, presentem cartam antedictis fratribus in Hohenfurt devm pro nobis exorantibus tradidimus sigillatam cum testimonio patrui nostri Hainrici de Rosenberch et aliorum proborum virorum, videlicet Thsenconis, Andree militum, Wisconis, Vlrici, Thsedworii fratrum de Weihseln, Qualonis de Sheztav, et aliorum plurimorum quorum propter abreuiacionem nomina sunt obmissa. Datum anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo.
      Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 44-45
      Editions
      • Millauer p. 98, n, 21.
      Places
      • O. T. und AO.
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.