useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1173-1846) 1348 VI 15
Signature: 1348 VI 15
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. Juni 1348, Krumau
Die Brüder Peter, Jodok, Ulrich und Johann von Rosenberg machen sich verbindlich, die dem Stifte zu Hohenfurt von König Karl IV. verliehene Steuerfreiheit stets zu achten und unverbrüchlich zu bewahren.
Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 93, Nr. 92
 



    Graphics: 

    ins.
    Abschrift

      x
      Opera pietatis et misericordie sollercia peruigili per nonnullos Christi fideles non inmerito sine quouis more dispendio debentur imitari, docente beato Paulo apostolo bonum facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei. Ob quod nos Petrus Jodocus Vlricus et Johannes fratres de Rosenberg ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod attendentes naufragium labentis mundi statum et temporum fluxum inconstantem et incertum culmen diuinum vbilibet, prout expedit augeri, cupientes de consensu et voluntate domine genitricis nostre domine Katherine de Rosenberg et de maturo fidelium nostrorum dilectorum conciliariorum, videlicet Buskonis de Bernharticz, Wernheri et Przibikonis fratrum de Porzessin, Nicolai de Podnawicz, Jesskonis de Czekow et Wlczkonis de Dobronicz concilio monasterium in Altouado Cisterciensis ordinis, in quo rex celorum et dominus deuotissime colitur assidue et laudatur, quod nostre et nostrorum progenitorum fundacionis existit, necnon abbatem et conuentum ipsius monasterii quam plurimum nobis dilectos modernos eorumque successores circa omnes et singulas gratias, quibus excellentissimus dominus noster dominus Karolus serenissimus rex Romanorum et Boemie rex ipsum monasterium abbatem et conuentum eorumque homines possessiones et bona quecumque a steure regalis solucione, que vulgariter berna dicitur, et ab vniuersis et singulis bernis steuris collectis imposicionibus precariis angariis preangariis peticionibus vngeltis hospitalitatibus susbsidiis et grauaminibus et oneribus quibuscumque de liberalitate regia suis patentibus litteris pure propter deum intuitumque nostri obsequii ac in remedium anime domini geniforis nostri felicis memorie domini Petri de Rosenberg absoluit exemit quittauit ac perpetuo libertauit. Promittimus firmiter et sincere per nos heredes et successores nostros grauaminibus impedimentis et postergacionibus quibuslibet remotis virtute presentium perpetue et inuiolabiliter conseruare, nec quidpiam contra huiusmodi donacionis gratias vllo vmquam tempore venire facere jure siue facto. In cuius rei testimonium sigilla nostra et predictorum fidelium nostrorum Busskonis de Bernharticz, Wernhardi et Przibiconis de Porzessin, Nicolai de Podnawitz, Jeskonis de Czekow et Wlczkonis de Dobrouitz duximus appendenda. Datum in Crumbnau anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo octauo die festi penthecostes.
      Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 93-94

      Comment

      Nach einer von dem Abte Stanislaus Preinfalk mit den Abkürzungen und den ähnlichen Leitern des Originals gemachten Abschrift.
      Places
      • Krumau
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.