useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1281
Signature: 1281
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1281, o. T., Citeaux.
Das Generalcapitel des Cistercienserordens beschliesst die Uebertragung des Paternitätsrechtes auf das Kloster Goldenkron von dem Abte zu Heiligenkreuz auf den Abt von Plass.
Source Regest: PANGERL, Stift Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872), S. 23, Nr. 6
 

ins.
Nach Abschriften aus dem 17. Jahrhundert.

    x
    Universis Christi fidelibus, ad quos praesens scriptum pervenerit, frater Joannes abbas Cistertii totusque conventus abbatum capituli generalis salutem et notitiam subscriptorum! Piis petitionibus, quibus bonae memoriae inclytus rex Boemiae quondam et nunc filius suus haeres regni Boemiae illustris princeps1 a nobis humiliter petiverunt, ut paternitatem monasterii, quod de Sancta Corona nominatur, Pragensis dioecesis nostri ordinis, quae primum ad Sanctam Crucem in Austria pertinebat, ad abbatem et conventum de Plaz2 petitionis eorum intuitu auctoritate generalis capituli transferremus. Nos itaque considerantes, quanto defensionis patrocinio praelibati principes nostrum ordinem confoverunt ex antiquo (et) dotaverunt multarum gratiarum beneficio, communi decreto censuimus tam illustrium principum petitionem fore simpliciter admittendam, maxime cum ipsi dictae domus Sanctae Coronae primi et principales fundatores existant et etiam nominentur. Auctoritate igitur generalis capituli paternitatem saepedictae domus Sanctae Coronae et regimen tam spiritualium quam temporalium cum omnibus iuribus suis et attinentiis, non obstante quod filiatio ad abbatem et conventum Sanctae Crucis primitus pertinebat, venerabili coabbati nostro et conventui de Plaz Pragensis dioecesis nostri ordinis damus et dedimus tenendam et habendam sine contradictione inperpetuum pleno iure, inhibentes firmiter et districte auctoritate capituli generalis personis ordinis universis, ut contra nostram ordinationem et paternitatis translationem, quam per diffinitivam ordinis sententiam fecimus, quae talis est: ,Anno domini MCCLXXXI. ad petitionem illustris regis quondam Boemiae et nunc ad petitionem reginae ac tutoris dictae terrae3, quem ob sui reverentiam et honorem multaque genera meritorum tenetur capitulum generale exaudire, decrevit idem capitulum, quod paternitas loci, qui dicitur Sanctae Coronae, abbati de Plaz de cetero applicetur, non obstante quod dicta paternitas ante destructionem loci4 abbatis fuerit Sanctae Crucis5, - abbatem et conventum de Plaz antedictum nullatenus audeant molestare nec aliquid talium attemptare, per quod dictae paternitatis translatio impediri, retractari valeat, vel quomodolibet irritari. Et in omnium horum evidens testimonium praesentes litteras ipsis dedimus nostri sigilli munimine roboratas. Datae anno domini MCCLXXXI. apud Cistertium tempore capituli generalis.6
    Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 23-26

    Comment

    Ebendaselbst auch Abschriften einer Urkunde vom J. 1282, womit die Unterordnung des Klosters Schönthal in der Würzburger Diöcese unter jenes zu Kaisheim in der Augsburger Diöcese verfügt wird und welche, weil sie vielleicht noch nirgends gedruckt ist (von Klunzinger, Urkundl. Gesch. der vormal. Cistercienserabtei Maulbronn, wird sie bloss erwähnt), hier einen Platz finden möge. Sie lautet: ,Nos frater Joannes abbas Cisterciensis totusque conventus diffinitorum et abbatum capituli generalis universis praesentes litteras inspecturis notum volumus esse, quod cum quaedam abbatia ordinis nostri dicta de Valle Speciosa7 Herbipolensis diocesis propter onera debitorum contracta multis temporibus retroactis collapsa plurimum ad statum tam miserabilem devenisset, quod licet conventus dispersus fuisset per viginti domos et amplius minime respiraret, imo sublata videretur, quodammodo facultas et fiducia resurgendi, venerabilis coabbas noster de Mulenbrunn8, cuius erat filia dicta domus, non valens ei occurrere nec volens eius excidium sustinere, de consilio et pleno consensu venerabilium patrum de Morimundo, de Lucella, de Novo Castro9 abbatum patrum suorum una cum suo conventu et patribus supradictis precibus instantissimis ac devotissimis supplicavit venerabili domino Truturno abbati et conventui de Caesarea10 Augustensis dioecesis, ut propter deum et ordinis reverentiam succurrere dignaretur domui desolatae, sperans quod per ipsorum sollicitudinem et vigilantem industriam resurgere posset aliqualiter dicta domus, si tamen apponerent efficaciter (manum) adiutricem. Qua supplicatione moti pietatis affectu abbaset conventus de Caesarea supradicti manum apposuerunt, et primo anno omnia debita dictae domus currentia ad usuras de pecunia eis mutuata totaliter persolverunt, quod spes penitus sublata revixit et domus resurgere iam coepit. Quod videns pater abbas de Mullenbrunne coram nobis in generali capitulo congregatis de consensu pleno sui conventus et patrum praedictorum videlicet de Morimundo, de Lucella, de Novo Castro abbatum volens istis beneficiis aliqualiter respondere, renuntiavit tam pro se quam pro suo conventu et successoribus eorundem paternitati domus Vallis Speciosae, quam pacifice et quiete domus de Mullenbrunne longi temporis praescriptione habuerat et quam possederat ab antiquo, transferens eandem paternitatem cum omni iure, quo ipse et domus sua eam habuerat, cum omnibus appenditiis et iuribus, quae ipsi competebant in dicta domo Vallis Speciosae vel competere videbantur, renuntians nihilominus tam pro se quam pro suo conventu pure simpliciter et praecise omni iuris auxilio canonici vel civilis, beneficio restitutionis in integrum et omni plane actioni, per quam dictae paternitatis translatio sive pura donatio tam solenniter facta in capitulo generali possit vel debeat impediri aliqualiter vel infringi. Cum igitur capitulum generale consueverit se exhibere negotiis gratiosis et favorabilibus gratiosum, translationem et donationem paternitatis domus Speciosae Vallis ab abbate et conventu de Mullenbrunne factam abbati et conventui de Caesarea non solum concedimus, approbamus, verum etiam a generali capitulo datam praesentis scripti testimonio valituram in perpetuum confirmamus, inhibentes firmiter et districte auctoritate capituli generalis, ne aliqua persona huius ordinis hunc processum per diffinitivam ordinis sententiam approbatum audeat aliquatenus immutare aut monasterio de Caesarea super paternitate domus Vallis Speciosae futuris temporibus aliqualiter perturbare. In horum igitur evidens argumentum et notitiam pleniorem praesentes litteras assignamus supradicto abbati et conventui de Caesarea sigillo generalis capituli fideliter roboratas. Actum et datum in Cistercio anno domini 1282. tempore capituli generalis.'


    Notes
    1 Nämlich Ottokar II. und sein Sohn Wenzel II.
    2 Plass (Plasy), abbatia Plassensis, eine Stiftung des Königs Wladislaw I.,welche zufolge der Ebracher und Langheimer Genealogie der Cistercienser im J. 1144 bewerkstelligt worden und wo nach Manrique (Annal.Cistercienses) der Convent am 25. März 1145, demnach am Feste Maria Verkündigung seinen Einzug gehalten. Die ersten Mönche kamen aus der im J. 1133 erstandenen Cistercienserabtei Langheim in der Diöcese Bamberg; Plass war demnach eine Tochter von Langheim, Enkelin von Ebrach und Urenkelin von Morimund, in der chronologischen Reihenfolge der Cistercienserklöster aber das 249. Winter, die Cistercienser des nö. Deutschl. I. 330. Seit 1785 besteht dasselbe nicht mehr und ist das Klostergut gegenwärtig Eigenthum der fürstl. Familie Metternich. Plass liegt in gerader Richtung nördlich von Pilsen und im Gerichtsbezirke von Kralowitz. Eine kurze Geschichte desselben nebst Aebtereihe in der ,Illustrirten Chronik v. Böhmen‘ II. 409-417. Vergl. auch Frind, Kirchengesch. v. Böhmen, I. 292.
    3 Kunigunde, Witwe Ottokars II., und dessen Neffe der Markgraf Otto von Brandenburg, Vormund Wenzels II.
    4 Womit die im J. 1278 nach der Schlacht am Kruterfeld oder im Anfangvon 1279 erfolgte Zerstörung gemeint ist. Dieselbe wird auch von den, den Deutschen feindlich gesinnten Annales Otakariani zum J. 1278 vermerkt: Furcht und Verwirrung im Lande nach Ottokars Niederlage wie noch nie, unzähliger Raub und Erpressungen an den Klöstern! ,Theutonici expulsis et eiectis atque per colla extrusis de Insula (Ostrow, einige Stunden südlich von Prag und auf einer Moldauinsel gelegenes Benedictinerkloster) monachis, commorati sunt in claustro sex septimanis, et omnia victualia,quae comparata fuerunt ad usus monachorum . . . expenderunt. 24 villas eidem monasterio spoliaverunt in mobilibus et immobilibus, ita ut nec pilus nec granum posset inveniri. Quid dicam de aliis religiosorum domibus? In Corona, quae erat nova aedificatio domus, nec signa possunt,ubi domus monasterii constructa erat, inveniri‘ etc. Pertz, SS. IX. 193.Wer die ganze Stelle aufmerksam durchliest, wird sich leicht überzeugen,dass der Schreiber möglichst viel Böses den Deutschen in die Schuhe zu schieben bestrebt ist. Dieser Umstand allein macht schon die Richtigkeit seiner Angaben sehr zweifelhaft. Dann kann auch von einer solch' gründlichen Zerstörung des Klosters Goldenkron keine Rede sein. Die im J. 1278 doch wohl schon zum grössten Theile ausgebaute Stiftskirche steht ja noch heutigen Tags in verhältnissmässig gutem Zustande - - die bis dahin vielleicht bloss aus Holz construirte Behausung der Mönche mag allerdings durch das Feuer ganz verzehrt worden sein. Und haben wirklich die Deutschen solches gethan? Die Antwort auf diese Frage versuchen wir zu geben in unserer Monographie ,Zawisch von Falkenstein‘, welche im 10. Jahrg. der ,Mittheilungen des Vereins für Geschichte der Deutschen in Böhmen‘ zum Abdrucke gelangen wird. Hiernach wären nicht in den Deutschen, sondern in den Witigonen und deren Führer, jenem Zawisch, die Verwüster der berühmten Stiftung Ottokars II.zu suchen.
    5 Diese Sentenz ist auch gedruckt bei Winter a. a. O. S. 359.
    6 Das Generalcapitel versammelte sich alljährlich im Herbste und begann seine Thätigkeit am Feste der Kreuzerhöhung (14. September); J. Paris, Nomasticon, p. 514, Dalgairns, Hist. de St. Etienne, p. 185. Dem entsprechend ist auch diese Urkunde eingereiht worden.
    7 Anders Schönthal genannt und im J. 1156 gestiftet. Winter, a. a. O.S. 337. In der chronologischen Reihenfolge der Cistercienserklöster nimmt es den 402. Platz ein und liegt, gegenwärtig ein evangelisches geistliches Seminar in seinen Mauern bergend, im Jagstkreise des Königreiches Würtemberg. Götz von Berlichingen ist in der dortigen Kirche bestattet worden.
    8 Maulbronn im Neckarkreise des Königreiches Würtemberg. Gestiftet im J. 1138 als die 191. Abtei war sie Tochter von ,Novum Castrum‘ im Elsass.
    9 Morimund in der Diöcese Langres die 5. (1115), Lucella vel Lucelach in Alemannia, Diöcese Basel, die 27. (1124) Abtei der Cistercienser, während ,Novum Castrum‘ nach Jongelin ,in Alsatia‘ zu suchen wäre. Letztere Abtei seit 1129, also gleichzeitig mit Reun in Steiermark und die 52. der ganzen Reihe.
    10 Kaisheim oder Kaisersheim, in Baiern, Landgericht Donauwörth, eine Tochter von Lucelach und also Enkelin von Morimund, die 108. Abtei und gestiftet 1133.
    Places
    • o. T., Citeaux.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.