useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1306 VI 22
Signature: 1306 VI 22
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Juni 1306, Weleschin
Benesch von Michelsberg bestätigt die von seinem Vater dem Kloster Goldenkron verliehene Mauthfreiheit.
Source Regest: PANGERL, Stift Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872), S. 45, Nr. 16
 
x
Nos Benesius de Michelsperch1 tenore praesentis scripti notum esse volumus hominibus quibuscunque praesentibus et futuris, quod gratiam libertatis, quam piae recordationis dominus Johannes karissimus genitor noster monasterio Sanctae Coronae quondam concesserat, quae etiam datis ab eo litteris nobis ostendebatur, ut videlicet vina et alia quaeque pro usu ipsius monasterii Sanctae Coronae ac eius grangiarum per bona ac possessiones nostras in Wellessing deducerent ac veherent, sine theloneo sive můta ad preces dilecti conpatris nostri domini Theoderici venerabilis abbatis praedicti monasterii Sanctae Coronae de mera animi nostri liberalitate ampliori favore renovavimus et confirmavimus perpetuis temporibus duraturam, volentes omnimodis ut nullus in praedictis possessionibus nostris de Wellesing thelonearius sive iudex de hiis, quae transvehunt et deducunt, theloneum sive můtam ab eis ullo modo exigat aut requirat. Et super hoc anno domini Mo CCCo VIo die quarto ante festum beati Johannis baptistae in castello nostro Wellessing domino Theoderico abbati et conventui Sanctae Coronae praesentes litteras nostro sigillo tradidimus evidentius sigillatas.
Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 45


Notes
1 Vergl. die Anmerkungen zu N. XIII. Wegen der Nachkommenschaft Herrn Beneschs aber s. N. LXIII.
Places
  • Weleschin
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.