useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1401 II 02
Signature: 1401 II 02
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
2. Februar 1401, o. AO.
Abt Ernest und der Convent zu Goldenkron bestätigen den Kauf des Hofes in Weichseln durch die Brüder Welek und Wenzel von Weislowitz und zwar unter Einrückung der Urkunde vom 9. October 1371.
Source Regest: PANGERL, Stift Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872), S. 325, Nr. 133
 
x
Nos ffrater Arnestus abbas, Ruthgerus prior, Lubertus supprior, Adam cellerarius, Mathias bursarius, totusque conventus monasterii ad Sanctam Coronam ordinis Cisterciensis Pragensis dyocesis tenore praesentium publice profitemur, quod venientes ad nostram praesentiam discreti et honesti Welek et Waczlaw fratres germani de Welyslawycz1 ac nobis humiliter supplicarunt, quatenus emptionem super curia nostra in Weychseln inter ipsos ex una et Pecham de Weychseln ex altera parte habitam et contractam confirmare benignius dignaremur. Ffuit autem in littera dictis fratribus per eundem resignata per omnia tali modo: (Folgt der Wortlaut der Urkunde vom 7. October 1371, N. LXXV.) Nos igitur matura deliberatione praehabita consilio nostrorum seniorum ac consensu omnium nostrum ad hoc plenius accedente emptionem antedictam ad preces dictorum fratrum approbantes admittimus et confirmamus, ita videlicet ut dicti fratres dictas curias cum omnibus ad eas spectantibus ac omnes dictorum fratrum legittimi successores sine contradictione aliqua debeant libere possidere, prout superius est expressum. Harum quibus sigilla nostra sunt appensa testimonio litterarum. Datum anno domini millesimo quadringentesimo primo in die purificationis beatae virginis Mariae.
Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 325


Notes
1 Weislowitz (Weleslawice) südlich von Krummau und in dessen Bezirke, Pfarre Lagau.
Places
  • o. AO.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.