useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Archivy českých klášterů zrušených za Josefa II. (1115-1760) // ŘC Zl. Koruna 1840 XI 24
Signature: 1840 XI 24
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
24. November 1840, o. AO.
Die Pfarrer von Weleschin, Schweinitz und Gojau beurkunden die Bedingungen, unter welchen der Abt Ludolf von Goldenkron die Kirche in Roysnow dem Kleriker Rupert verliehen.
Source Regest: PANGERL, Stift Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872), S. 98, Nr. 51
 

cop.
Nach einem Copialbuch, bestehend aus 17 losen Blättern und dem 17. Jahrhundert angehörig, im Stiftsarchive zu Hohenfurt, Bl. 5-6, N. 25.

    x
    Nos Vlricus decanus Duydlibensis ac plebanus in Welleshin, Gotfridus et Conradus de Schweintz et de Kayaw1 plebani praesentium tenore notum esse cupinius universis, quod reverendus in Christo pater et dominus Ludolphus abbas monasterii Sanctae Coronae ecclesiam in Roysnow2, cuius ad ipsum spectat collatio, discreto viro Ruperto clerico contulit sub conditionis modulo consequente. Inprimis quia praedicta ecclesia in temporalibus minus est abundans, ne forte praefatus Rupertus praefatum dominum abbatem pro ampliori temporalium provisione imposterum impetat quoquomodo, promittimus bona fide una cum ipso Ruperto, hoc nequaquam fieri debere, sed ipsum simpliciter in eo contentum stare, quod praedictus habet locus, prout sibi per eundem dominum abbatem finaliter est ostensum. Quod si quolibet modo aliter quam praemissum idem Rupertus saepedictum dominum abbatem quod absit inposterum infestare praesumpserit, ex tunc salvum erit, si videtur domino abbati, supradicto Ruperto praenominatam auferre ecclesiam et alteri conferre secundum quod sibi videbitur expedire. In cuius rei, collationis promissionis ac nostrae fideiussionis testimonium ad petitionem eiusdem Ruperti sigilla nostra praesentibus sunt appensa. Actum vero et datum anno domini M.CCC. quadragesimo, 8° Calendas Decembris.
    Source Fulltext: PANGERL, Goldenkron (=FRA II/37, Wien 1872) S. 98


    Notes
    1 Teindles (Daudleby, Bez. Budweis), Schweinitz (Swíny Trhowé, im gleichnamigen Bezirke) und Gojau (Kájow, Bez. Krummau). Der Umfang des Decanates Teindles bei Frind, Kirchengesch. v. Böhmen, I. 385.
    2 Vergl. N. XV.
    Places
    • o. AO.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.