useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0025
Signature: 0025
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
845, Luceriae
  
x
+ In nomine domini domno michayl dibina gratia imperator agusto deo propitio septimoanno imperii eius mense haprelis hoctaba indictione. Ideoque ego vir nomine petrus filius ...(deest nomen) et alfarana filia que sum uxor suam, qui sumus commorantes intus cibitate luceria,declaratus sum enim intus predicta cibitate luceria coram presentia benedicto magnifico iudice et haliis nobiliores hominibus, qui hic supter conscripti sunt, quem i nos ipsiscogitare cepitmus ea deo disponente, et que remedium et salbationem anime nostre vel parentumnostrorum qui hoc seculo transierunt, qualiter ad eterna bita perbenire mereamus;dum hec i nos ipsis cogitantes, subito compulsi sumus de dibina omnipotentis dei misericordiam,et pro remedio et salbatione anime nostre et offeruimus nos et tradimus nos ipssisper capillos capitis nostris in ecclesiam sanctorum apostolorum filippi et iacobi in congregationesancta, ubi abbate franco et presbiter cum suis fratribus regimen tenere esse bidetur.In primis offeruimus nos et tradidimus nostris persones, et tribus petie de binee, et unacasa, et uno lecto cum lena et colcitra et plumateo plenisque de plumis, et una bote da binomittendum et una zapa, quod modo habemus, et omnia et in omnibus nostris supstantiis stabilemvel mobilem, quamtum modo habemus et quantum in antea parare et conquirere potuerimusdiebus bite nostre; et quod hic habemus et ubicumque poteritis probare, ut nostros fierittam de ipso nostro quam de ipse nostre persone, potestate habea ipsa sancta ecclesia comprehenderenos et omnia nostra supstantia; eo tinore, ut si aliquando habenientis tenpore ego supradictuspetrus et alfarana uxor eius, aut per monitas, aut per qualiscumque ingenium illo retornare,aut exire boluirimus de ipsa sancta hecclesiam totum quantum offerimus, totum et integrumremaneat in ipsa sancta hecclesiam. Unde ego petrus pecator et alfarana serbi sanctorum apostolorumfilippi et iacobi deprecor et postulo deum omnipotentis creator celi et terre et ipsisancti apostoli, cuius nos pecatoris tradidimus et offeruit, et anahema pono prima i nos, ut qualiscumquehomo de hanc re, quod nos in ecclesiam sancta offeruimus, retornare aut remoberevoluerimus, aut ad usum suum tollere boluerit, aut suptraere boluerit de ipsa sancta hecclesiamaut de manus de ipso supradicto abbas et de fratribus nostris vel congregatione sancta tollerevoluerit, a deo celi fiat anahematus binculo nudatos et perditos et alienatos in die domini nostriihesu cristi; maledictus vero fiat a trecenti decem et hocto patres sancti; partem habeat cumdathan et habiran, qui cum corpus et anima descenderunt in infernum, et partem habeat cumiudam traditorem domini et magistris suis, extorrens et alienatus ab omni ingressum in ecclesiarum,et numquam a corpus domini presumserit hacedere; et qualiscumque homo in aiutoriumde ipsa sancta ecclesiam extiterit, partem habeat cum beata et sancta dei genitrice maria materdomini nostri ihesu cristi et mereat audire cum is electis dei, qui a dextera dei positi sunt etboce evangelica dicentem: benite benedictis patris meis percipite rengum quod vobis paratumest ab origine mundi, et recipiat mercedem omnium bonorum operum hic et in futuro. Quem te adelferi notarium taliter abscribere rogabimus eo quod una nobiscum interfuisti - Actum incivitate lucerie indictione feliciter.+ ego qui supra benedicto iudice+ ego teudelgardo teste subscripsi+ ego poto teste subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 28-29, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Luceriae
    Persons
    • adelferi
      • benedicto
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.