useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00514
Signature: 00514
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
997, Nuceriae
  
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni et nono anno principatus domni guaimari eius filio gloriosi principibus, mense december undecima indictione. Ideo ego mulier nomine guiselgarda uxor ursi, sicut comvenit mihi, et prandi, et iohanni, et balzami filii mei, et ipsius ursi qui fuit bir meus, ante leo iudex et ibidem esset alii subscripti testes, remisit et tradidit ego, una mecum adesset petrus presbiter adbocatorem meum, ad potestate ipsorum prandi et iohanni et balzami filii mei inclita quarta mea de omnis rebus stavile, et organea, et casis qui fuit ipsius viri mei, quod ego legibus tollere debeo per meum scriptum morgincab mihi emisso ab ipso ursu meus. Ideo inclita ipsa quarta intus civitatibus seu foras, qualiter mihi est pertinentes, tradidit et remisit ad ipsi filii mei in oc hordine, ut diebus vite mee inclita ipsa quarta ad mea reservo potestate ad frudiandum nomine, et de ipso frudium faciendum quod voluerimus; et post meum obitum inclita ipsa quarta, qualiter superius dixit, redead ad potestate de ipsi filii mei et de illorum eredes, faciendum quod voluerit. et obligo me que supra guiselgarda, ut si aliquit, de quod superius legitur, quesierimus remobere aut contrare, componere obligo me que supra guiselgarda ad ipsi filii mei et ad illorum eredes triginta auri solidos constantinos, et tacita inde maneamus. et ipsi filii mei guadia mihi dederunt, una mecum esset ipse petrus presbiter adbocatorem meum, et mediatorem mihi posuerunt lupenus filius quondam iohanni; et per ipsa guadia obligaverad se et suis eredibus, aut post meum obitum infra sebtem dies darent ipsi filii mei ad ille omo, cui per me dispositum fuerit. pro meis salutis anime nobem auri tari voni, ad distribuendum pro meis anime per ecclesia et sacerdotes et pauperes, et facerent mihi sebtima et trentuales et annuales de suorum causa per pauperes et sacerdotes, sicut illorum deus melius inspiraverit. et si ipsi filii mei post meam defunctionem et illorum eredes taliter ad ille omo, cui per me dispositum fuerit et cui scriptum iste in manum paruerit, pro mea parte non adimpleverit, componere obligaverunt se et suis eredibus ad ille omo cui scriptum iste in manum paruerit, decem auri solidos constantinos et, ut superius legitur, illis illut adimplere. et fecimus exinde dua scriptora per uno tinore, ut in aliis modis non siad transmotatu aut exemplatu: uno inde emisimus ad potestate de ipsi filii mei ad semper abendum, et ipso alio ad retinemus. et taliter scribere rogavimus te romoaldus notarius. actum nuceria. + ege qui supra leo + ego petrus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 78-79, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Nuceriae
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.