useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00515
Signature: 00515
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
998, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni et nono anno principatus domni guaimarii eius filii, gloriosi principibus, mense ianuarius undecima indictione. memoratorium factu a me grimoaldus filius quondam; ciceri, eo quod ante subscripti testes coniuntus sum cum aghenolfus germanus meus propter divisione, quod ante os annos inter nos fecimus, de una clusuria de terra cum arbustum de locum surnulo finibus rotense, et in ipsa clusuria est arbustum et abellanientum. unde ego brebem firmatum ostedit, qualiter ego et ipse maghenolfus inter nos dividimus ipsa clusuria de eodem loco surnulo per medium per finis, sicut ipse brebem continet; unde ipse maghenolfus compreensam abet media ipsa clusuria de terra cum arbustum ipsa sortione a pars orientis per finis, et michi tradiderad in sorte ipsa alia medietate, quod est terra cum arbustum et abellanietum in pars occidentis per fini usque caba. sicut ipsum brebem meum continet. et in ipso brebem continet, ut quale pars exinde perdiderit, absque colludio inter nos exinde restaurare hobligamus; et dum iannipertus qui fuit thio nostrum, in una pecia de ipsa mea sortione per lex adbincuit suam sortionem, quod est quintam partem, et ipse maghenolfus germanus meus me exinde restauravit de ipsa sua sortionem coniuntum erga me, sicut per partes per ipso brebem exinde hobligati fuimus, et sicut michi et illius cumplacui, ego paravi per firmam scriptionem ipsa sortione ipsius ianniperti, et postmodum ipse maghenolfus dedit michi duo auri auri boni pro media ipsa sortione ipsius ianniperti de ipsa pecia; et ego, postquam ipsi tari ab eum recepi, remisit ad potestate ipsius maghenolfi de ipsa terra cum arbustum, de quantum ille me restauravit usque termiti que inter fiximus, quando per ipsum brebem inter nos illut dividimus, ut per partes omni tempore inter nos et nostris heredibus illut abeamus inter nos divisum et possideamus, sicut ipse brebem continet qui scriptum est per petrus notarius roboratum per iohannes et gaiderisi, de ipsa pecia de terra cum arbustum et abellanitum ivique coniuntum, qui dicitur da ipso rubulietum, combenit michi et, ipsius maghenolfi, ut iusta ratione ipse maghenolfus eos dividere per medium, et prius ego sorte inde compreendamus, et ipse maghenolfus postea compreendat exinde sua sortione, et sicut per partes illut comprehenserimus, inter nos illut tradamus cum omnia infra se abentes et cum bice de bie sue cum pena hobbligata, sicut consuetudo est, et sic omni tempore inter nos et nostris heredibus in ipsa dibisione permaneamus, sicut ipso brebem meum continet. unde in eo hordine de omnia suprascripta inter nos et nostris heredibus firmiter permanendum et aliquit inter nos exinde non remobendum, per bona combenientia guadiavimus inter nos et per partes inter nos, nos mediatorem posuimus iohannes consobrino fratem nostrum filium quondam maiolfi. et per ipsa guadia hobligavimus nos et filii et eredes nostras, ut si de cunta, que superius legitur, aliquit quesierimus remobere aut contrare et omnia per partes inter nos et nostris heredibus non adimpleverimus, sicut ipse brebem continet, per ipsa guadia hobligavimus inter nos et nostris filii et heredes per partes ad componendum illa pars qui eos remobere, ad illum, qui in omnia suprascripta firmiter permanserit, et ad eius heredes viginti auri solidos constantinos, et omni tempore inter nos et nostris heredibus suprascripta firme et stavilis permanead. et hunc brebem scripsi ego alderissi notarius qui interfui. + ego macci + ego iohannes clericus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 79-80, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.