useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00521
Signature: 00521
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
999, Salerni
  
x
+ In nomine domini quintodecimo anno principatus domni nostri iohanni et decimo annoprincipatus domni guaimarii eius filio gloriosi principibus, mense september duodecima indictione.Memoratorium factu a me maio archidiaconus et abbas ecclesie sancti maximi, eoquod ante presentia petri iudici per bona combenientia sue bolumtatis guadia mihi dederuntiohannes filius alperti, et iohannes filius bonizi, et leo grecus filius iohannis grecus, et andreafilius rachisi, et mediatores mihi posuerunt se ipsis; et per ipsa guadia obligaberuntse et suis eredibus, ut amodo et usque unum annum conpletum tenerent illis suique eredibusde rebus quod pars iamdicte ecclesie abet in locum maiorani, et est infra hec finis: deuna parte quod est a pars occidentis fine bia publica, que discernit a fine rebus predicte ecclesie,et da pars orientis sicut discernit media serra, et de alie due partis fine rebus iamdicte ecclesie.infra supradicte finis amodo et usque completum unum annum illis suique eredibus exindescampare de ipsa rebus quanta potuerit, et per temporibus suis illut conciare et seminare dequale semente meruerit, et ipsi labori studiare et per tempore illis recolligere, et faciant illissuique heredibus aira infra ipse finis, ubi alii omini abet aira qui de rebus iamdicte ecclesie laboraberit,et illis toti ipsi labori ibidem adunare et tritulare, et deant illis suique eredibus exindeterraticum ad pars iamdicte ecclesie secundum consuetudine de ipso locum. quod si taliterillis suisque eredibus ad pars iamdicte ecclesie non adinpleberit et aliquit, de quod superius legitur, quesierint remobere aut contrare, aut si quodcumque causationes exinde preposuerit,tunc per bona combenientia per ipsa guadia componere obligaberunt se et suis eredibusad pars iamdicte ecclesie decem auri solidos costantinos. et unc brebem scripsi egoalfanus notarius.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 88-88, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
    Persons
    • maio
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.