useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00524
Signature: 00524
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
999, in Salernitano agro
  
x
+ In nomine domini sextodecimo hanno principatus domni nostri iohanni et decimo anno domni guaimari filio eius gloriosi principibus, mense ianuarius duodecima indictione. ego mulier nomine iaquinta filia quondam erchemperti relicta cuidam iohanni filius radelgrimi qui ad ordinem monachilem perbenit, et ego religiosa beste sum induta, clarefacio, quoniam per firmam scriptionem remisi et confirmavi sesami et licti germani filii mei, quem in me procreati fuerunt per lictu priore viro meus filius quondam framperti, cunta omnis rebus mea stabile et mobile que nunc mihi pertinet abere et possidere per meum morgincap, quod est quartam partem de omnis rebus et facultatibus que fuit ipsius licti priori viri meus. quam et tradidit ad ipsi filii mei similiter quartam portionem meam de terra et casa, qualiter edificatam et conciatam abeo intus anc firmitate, et quartam meam portionem de rebus illa de locum bibanum, que mihi pertinuit per meum morgincap emissum mihi per ipso iohannes posteriorem viro meus; in tali rationem confirmabi ad ipsi filii mei ipsa quartam meam portionem de ipsa omnis rebus que fuit ipsius licti priori viri meus, ud ammodo et cunctis omnibus diebus vite mee ipsi filii mei vel illorum eredibus communiter debeant laborare ipsa quartam meam portionem de omnis rebus cum arbustis vitatis, et illam studiare et cultare de super et de supter suis temporibus, ut bene pareat laboratum et cultatum, ut non dispereant; et omnem annum per bindemie tempore in communiter concient mihi organea da vinum quem nos abemus, et assignabimus eis cum omni sua paratura et spendium, ud recipiamus ipso vinum nostrum. et acto tempore debeant bindemiare ipsa vindemia et faciat nos scire at bigilandum ipso vinum; et de quantum vinum amodo et diebus vite mee nato fuerint de ipsa quartam meam portionem de omnis rebus qui fuit ipsius licti priori viri meus, totum et inclitum illut nobis et at missum nostrum assignare debeant ad palmentum, et cum omni suo spendium deportare illut nobis debeant in communiter usque domum nostram, ubi abitaberimus, et reponant illut in ipsa organea nostra que illi conciaberint, et faciamus nos de ipso vinum omnia que nobis placuerint, quam et omnem annum ad aream hana per singulos ipsi filii mei deant mihi dua quartaria de granum, et dua de germanu, et unu quartariu de ligumina, quot fiant in simul quinque tertiaria. et dum congruum mihi fuerint abitare intus anc firmitatem diebus vite me, non querat ipsi filii mei vel illorum eredibus, aud quicumque omo pro illorum partibus, casa ipsa et cisterna, qualiter edificatam est, de nostra potestatem illut tollere aut contrare, set omni tempore liceat me ibidem residere et abitare cum causa mea et mee utilitati ibidem facere iusta ratione, et de ipsa cisterna omni tempore auriamus aqua at congruitati nostre: simulque et ipsi filii mei et illorum eredibus liceat una mecum in ipsa casa residere et abitare cum causa sua et de ipsa cisterna pro sue congruitati aurias aquas, et omnem annum deant nobis inclito terraticum de ipsa quartam meam portionem de ipsa rebus de locum bibanu. post meumque transitu inclita ipsa omnis rebus stabile et casis, seu organea da bictualio, et vinum, et omnem regimen que illis diebus abuerimus. ebeniant in potestatem de ipsi filii mei vel de illorum eredibus, per medium equaliter inter se illut dibidendum: tantum non querat ipsi filii mei tollere haut contrare mihi vel cui per me iudicatum et traditum fuerit, de causa mea mobilia quod fiunt pannos, et rame, et pretium, et bictualio, et vinu, et linu, et pingue, set largias vie pro meis salutis anime illut distribuere et iudicare cui boluerimus. unde pro taliter per bona combenientia ipsi filii mei unianimiter. una mecum adessent dauferi supdiaconus adbocatorem meum, guadia mihi dederunt et mediatorem mihi posuerunt guso supdiaconus filius boni; tali rationem per eadem guadia hobligaberunt se et suis filiis et eredes, ut si quomodocumque per qualecumque rationem contrare nobis quesierit ipsa casa et cisterna, et de quot diximus de ipsa mobilia, quod in meam reserbabi potestate, sicut diximus, que sunt ec capitola, panni, et rame, et pretium, et victualio, et vinum, et linu, et pingue et omnia, ut superius legitur, noluerit illut nobis adimplire in illo hordine, ut superius legitur, et per quavis rationibus, de omnia que prelegitur aliquit inde remobere aut retornare quesierit, tunc per eadem guadia obligaberunt se et suis filiis et eredes at componendum mihi, vel cui unc scriptum bice mea in manu paruerit, biginti auri solidos constantinos, et omnia, quomodo et qualiter superius legitur, per inbitis illut nobis adimpleant, et cuicumque de ipsa capitula iudacaberimus, firme stabilemque illut abeant omni tempore. + ego petrus clericus et notarius interfui et unc scriptum scripsi + ego qui supra leo + ego maraldus notarius me subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 91-93, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Salernitano agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.