useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00525
Signature: 00525
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
999, Luceriae
  
x
+ In nomine domini domni basili divina gratia imperator augusto deo propitius quadragesimo primo anno imperii eius, et cum eo regnante domno constantino frater eius, sanctissimis imperatoribus nostris, mense ianuarius duodecima indictione. Ideo que ego nandolfus filius iohannis, qui sum commorantes intus cibitatem lucerie, clarefacio me pertinentem habere ex predicto genitorem meum una pecia de terra vacua subtus montem presbiteri propinquo cives lucerie inter ipse vie publice; modo namque ipse terra pro meis magnis necessitatibus eadem terra michi bindere congruum est; et, dum obsecratus sum ab alferana filia petri uxor scilicet mea ut ipsa sua quartam partem, que de ipsa terra perceptura erat, mecum ad communiier bindere querebas, Ego vero precem eius liventer audivit ac benigno animo suscepit, ut ipsa sua quartam partem mecum bendere fecit. quapropter, dum nobis utraque parte congruum esse videtur, bona etenim nostra volumptatem, coram presentia ottoni iudicem et nobiliores hominum qui hic subtus conscripti sunt, bendimus tibi mari patrinius noster ipsa terra incipiente primo per haec fines: De prima pars, quod est ab ipsa via publica et fine ipsa terra gaudentii, inde sunt ad iustum mensuratum passi centum quadraginta quinque: de secunda pars quod est a via publica, inde sunt per latitudo passi duodecim: a tertia namque pars, quod est a via publica, inde sunt passi centum tres: de quarta autem pars quod est a via publica, inde sunt usque im prioras fines passi octoginta quinque. Inter iste namque fines, que superius cernitur, de finem in finem, quantum infra claustrum est ipsa terra, unde nec nobis neque ad nostros heredes, verum etiam neque ad nullum quempiam hominem ibi aliquam portio reserbavimus requirendum; Set una cum mediis limitibus et cum via et andita sua, et cum inferius et superiusque suis, cum suis omnibus pertinentiis ipsa terra benundedimus tibi cui supradicto mari emtori nostro possidendum. Unde pro constabiliscendum hanc nostram binditionem recepimus a te qui supradicto emtorem nostrum sex miliarisi ex rame bona: finitum dicimus aput nos receptum habere ipsum predictum pretium, Ea ratione, ut amodo et semper eadem nostra benditionem in integram, velut prelegitur, abere et possidere valeatis, et faciatis quemammodum tibi tuique heredibus placuerit. Unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibi posuimus ademari filium sadelfrit iudicis, ut omni tempore nos et nostros heredes defendamus tibi tuique heredibus ipsa terra infra ipse fines ab omnibus hominibus. quod si noluerimus, aut si nos ipsis per quavis ingenium illut tornare et remobere quesierimus, ante omnia questio nostra inanis et vacua sint, et decem aurei solidos constantinos penam vobis vestrisque heredibus ego et meos heredes componere obligamus in ea guadia et per districtos mediatores, qui se tribuit vobis ad pignerandum per omnia sua pignera legitima et inlegitima, dum per invitis adimpleamus vobis iuxta huius textum cartule. quem te alarico clericum et notarium hanc cartulam nostre benditionis ascribere rogavimus qui et interfuit. Actum in civitate lucerie indictione feliciter.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 93-94, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Luceriae
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.