useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00527
Signature: 00527
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
999, Salerni
  
x
+ In nomine domini Undecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense octuber tertiadecima indictione. ideo que ego alfanus filius quondam petri de capazzana, sicut mihi congruum est, ante subscripti noviliores per hanc cartulam bona etenim mea bolumtate venumdedit tivi iohanni russi filio petri de rebus mea quod abeo in locum capazzana, ubi propio sabuculo bocatur finibus salernitana. infra finis illos tibi nominato iohanni russi venumdedit: de pede fine medio ribus qui dicitur sabuculo: de una parte fine tua que iohanni, quod paratum abeatis da iaquinto filio iohanni qui bocabad molle, et de super da ipsa fine tua rectum aspiciente per medio cristone et per ipso cristone saliente et coniungente per media serra: de super fine media ipsa serra, qui discernit a fine de hominibus de copercle: alia igitur parte medio ballitellu, et per medio ipso ballitellu descendente et coniungente in ipso ribus quod est priore fines. infra ipse finis inclitum illut tivi nominato iohanni venumdedit cum omnia infra se abentes omnibusque suis pertinentiis et cum vice de bia sua, ad securiter et firmiter amodo et semper tu nominatus iohannes et tuis heredibus, et cui cartula ista in manum paruerit, illos abendum, poxidendum, dominandum, omnia exinde faciatis quod bolueritis. et pro confirmandam et staviliscendam hanc nostra vindictio, nuc a presentis recepi a te nominatus iohannes emtorem nostrum auri tari boni biginti duo in omnes deliberationes, sicut inter nos combenit. finitoque pretium ipsum aput nos, es qua repromitto et bolumtarie mee guadia tivi dedit iamdicto iohanni; et per ipsa guadia hobligo me qui supra alfanus et meis filiis et heredes amodo et semper antistandum et defensandum tivi iamdicti iohanni russi et ad tuis heredibus, et cui cartula ista in manum paruerit, tota ipsa res infra ipse finis, cum omnia infra se abentes et cum vice de bia sua a pars uxori mee et ab omnibus hominibus omnique partibus. si autem. sicut dictum est, taliter illut vobis non defensaverimus, vel si nos vel nostris heredibus quomodocumque per qualecumque ratione quesierimus illut vel exinde vobis tollere aut contrare, seu removere quesierimus et quodcumque causationes vobis inde emiserimus, primum omnium questio et causatio nostra et de meis filiis et heredibus sit exinde tacita et bacua; et per ipsa guadia hobligo me qui supra alfanus et meis filiis et heredes ad componendum tivi nominato iohanni russi et ad tuis heredibus, vel cui cartula ista in manum paruerit, triginta auri solidos costantinos et, sicut dictum est, per invitis illut vobis defensemus in suprascripta ratione. quando autem per bos bolueritis inde exe autores, potestatem et licentia abeatis vice nostra et de nostris heredibus in omnibus per bos ipsis exinde causare et finem facere, qualiter bolueritis, cum quale monimen et rationem exinde abere potueriti, et omnis legem et iustitiam exinde recipiatis et per bos ipsis siatis exinde auctores et defensores. nam, quando nos vel nostris heredibus quesieritis exinde auctores abere, ego autem et filiis et heredes meas antistemus et defensemus tivi tuique heredibus, et cui cartula ista in manum paruerit, inclita ipsa rebus infra ipse finis per illo hordine, sicut superius legitur, per suprascripta guadia et hobligata pena; et de suprascripta guadia, quod tivi iamdicti iohanni in suprascripto hordine dedit, mediatorem tivi posui me ipsum, et amodo appono et hobligo vobis ad pingnerandum, si exinde ad pingnerationem beneritis, omnis rebus nostra stavile et movile, quod legitimo et inlegitimo est ad pingnerandum. et tali hordine te alderissi notarium scribere rogavimus. actum salerno. + ego romoalt + ego maio
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 96-97, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.