useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00533
Signature: 00533
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1000, Salerni
  
x
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri guaimari gloriosi principis, mense aprelis, tertiadecima indictione. Ideoque ego liosprandus filius quondam iannelgari, sicut mihi congruum est, ante presentia adenolfi comiti et iudici per anc cartulam commutationis ordine tradidimus tibi dumnelli presbiteri et abbati pro pars ecclesie sancte marie, que edificata est intus anc salernitanam cibitatem, quem domnus iohannes princeps et domna sichelgaita principissa uxor eius a nobo fundamine construxerunt, et modo ecclesia ipsa pertinentem est supradicto domno guaimari principi et iohanni comiti fratri eius, due pecie de terra mea cum binea et bacuum uno teniente quod abeo in locum propiciano, ubi proprio casanae dicitur. una ex ipse pecie per ec finis et mensurie: a partibus occidenta fine mea, quod iterum in ipsa ecclesia confirmo, inde passi sexaginta duo: a pars meridie fine de eredes genci, inde passi triginta duo et medium passum, et de uno latere fine bia hantica, inde passi quadraginta duo: de alia parte fine landolfi, et inde passi quinquaginta octo. per iamdicte finis et mensurie inclitum illut in ipsa ecclesia tradidimus: simulque et tradidimus ei tertiam partem de ipsa alia pecia per ec finis et mensurie: a partibus orientis fine sicut termiti et aliquantum limite discernit, inde passi triginta sex: a pars septemtrionis fine sicut inde termiti et limite discernit, inde passi triginta sex: a pars septemtrionis fine sicut inde termiti et limite discernit, inde passi quinquaginta, et abinde rebolbente ab ipsa fine in super et saliente et coniungente in bia publica indeque passi quadraginta sex: a pars occidentis fine ipsa bia, inde passi centum duo: a pars meridie fine supradicta alia pecia, sicut limite et media sepe discernit, inde passi septuaginta sex: tota supradicta mensuria ad iusto passsum. de iste pecia, sicut diximus, inclita tertiam pars in partibus ipsius ecclesie tradidimus. hec supradicta rebus, sicut diximus, cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis et cum bice de bia sua illut in partibus ipsius ecclesie tradidimus, ad securiter et firmiter amodo et semper pars ipsius ecclesie sancte marie eiusque rectores illut abendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod boluerit, absque cuiuslibet contrarietate vel requisitione. Et pro confirmandam et stabiliscendam hanc nostram bicariationem, a presentis per alia cartula que aput nos scripta retinemus, recepit a te supradicto abbate de rebus vestre ecclesie tribus pecie de terra bacua de eodem loco propiciano; una pecia ista parte flubio rinecclu, ubi cinianu dicitur, per ec finis et mensurie: da pars orientis passi biginti quinque, et da pars occidentis passi biginti, et in medium per latitudo passi biginti quinque et cubita dua, et per longitudo passi nonaginta duo; et alia pecia illa pars ipso flubio ubi palomba dicitur, per ec finis et mensurie: a partibus occidentis fine ipso flubio rinecclu, et est per mensuria per cilium de ripa de ipso flubio passi centum biginti quadtuor: a meridie fine ribus, qui dicitur palomba, inde passi triginta duo: ab oriente sicut termiti discernit, inde passi sedecim usque in unua rebolbenta, et da completi ipsi sedecim passi rebolbente quasi in partibus septemtriona passi septuagnta septem: a pars septemtrionis fine sicut termiti ficti sunt, et coniungente in ipsa ripa priore fine inde passi quadraginta sex; et ipsa alia pecia per ec finis et mensurie: a pars orientis fine mea, sicut termiti ficti sunt, inde passi biginti sex: a pars septemtrionis sicut termiti ficti sunt, passi quadraginta: a pars occidentis fine ora de ipso flubio, et sunt per ipsa ripa passi decem: a meridie fine sicut termiti sunt, inde passi quadraginta octo ad iusto passum, sicut inter nobis combenit. de qua ego supradictus liosprandus per bona combenientia guadia tibi iamdicto dumnelli abbati dedi et mediatorem tibi posuit dauferi filium petri; et per ipsa guadia per bona combenientia obligo me et meis eredibus amodo et semper antistandum et defensandum in partibus ipsius ecclesie sancte marie inclita supradicta nostra bicariatione da omnes omines omnique partibus. si autem, sicut dictum est, taliter illut in partibus ipsius ecclesie non defensaberimus et aliquit, de quomodo superius legitur, quesierimus remobere aut contrare, et quodcumque causationis in partibus ipsius ecclesie exinde preposuerimus, per bona combenientia obligo me et meos eredes componere in partibus ipsius ecclesie quinquaginta auri solidos constantinos. et, quando pars ipsius ecclesie sancte marie voluerit inde per se esse auctorem, bice nostra licentiam et potestatem abeant in omnibus inde causare et finem facere, qualiter voluerit, cum quale monimen et rationem inde abuerit. Et taliter scribere rogabimus te iohannes notarium. actum salerno. + ego qui supra adenolfus + ego Iaquintus notarius me subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 105-107, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.