useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00535
Signature: 00535
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1000, Salerni
  
x
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri guaimarii glorioso princeps,mense augustus tertiadecima indictione. Memoratorium factum a me maio archidiaconus et abbas ecclesie sancti maximi et sum unum de dominii ipsius ecclesie, eo quod ante subscribtitestes, una mecum esse petrus, qui est unum de dominii et adbocatorem predicte ecclesie,per vona combenientia tradidimus ad tenendum et casa faciendum ligori filio iohanni surrentinoper absolutionem ipsius genitori sui de terra vacua pertinentem ipsius ecclesie intusanc salernitanam civitatem in plaiu de monte a super ipsa ecclesia per ec finis et mensurie.de super parte fine ipsius ecclesie, sicut totum parietem fabritum discernit, est inde per longitudopedes biginti quadtuor: a parte orientis fine labinario, sicut inde aliquantum pariete frabitumest, sunt inde pedes biginti duo: de subter parte fine ipsius ecclesie, et inde longitudopedes viginti tres et summisse unum: a pars occidentis similiter fine predicte ecclesie, inde suntpedes biginti duo, totum ad iusto pedem manum homini mensuratum. hec vero terra cum ipsiparieti per suprascripta mensuria inclitum illut ei tradidimus tali ordine, ut liceret ille et eiusheredes et homines, quod ille ibidem miserint, in ipsa terra per iamdicta mensuria casa lingnitiaedificare terranea de vona lingnamina iusta ratione facta, et fobee et omnis sue utilitatis ibifacere, et amodo et usque festivitate sancti andree ipsa casa per suprascripta mensuria factamabeant, et a foras mensuria faciant sericidia, unum in pars orientis et alium in pars occidentis;et quantum minus est modo ipsum parietem qui est a pars septentrionis de ipsa mensuria longitudo,illis eum frabicare debeas ad calce et petre sic grossum, sicut et ipso aliut qui ibi factumest, et in altum, sicut meruerit esse fronte de casa terranea, et ipso parietem qui est a parte orientis,frabicare illis eum in altum quantum boluerint, ut in ipso constitutum in festivitate sanctiandree abeant ipsa casa facta, clusa et cooperata vona, sicut meruerit esse casa terranea, etipsi parieti, sicut diximus, frabicati. ad ipso constitutum tota ipsa casa per suprascripta mensuriaper medium equaliter dividant in due sortis: una sorte fiant in partibus orientis, etalia in pars occidentis, et nos vel partibus ipsius ecclesie compreendamus exinde una sorte inqualem partem boluerimus, et illis abeant sivi ipsa alia sorte quod est medietatem ipsa casa,ad sue potestatis abendum, et dominandum cum vice de via sua, ibidem ingrediendum cumomnis sue congruitati, et ibidem residere et abitare, et omnis sue utilitatis ibidem facere iustarationem, et nos et pars predicte ecclesie defensemus illut eis cum vice de via sua, sicut diximus,da omnis homines omnique partibus usque biginti sex anni completi, et non queramus usqueipso constitutum illut vel exinde ei et ad omines, quod ille ibidem miserint, tollere aut contrare.a completi autem ipsi viginti sex anni licead illis inde exire et ipsa casa exinde disturbare,de quantum est ipsa eorum sortione, et excutere inde ipsa lingnamina, cum omnis suacausa, et portare illut ubi boluerint, absque cuiuscumque contrarietate, et ipsa terra vacuacum ipsi parieti rebertar ad potestatem ipsius ecclesie, faciendum quod boluerit. Unde in eohordine guadia michi ipse ligori dedit per absolutionem ipsius genitori suo et ipsum astante, etmediatorem posuit ipsum iohannes genitorem suum; et per ipsa guadia obligavit se et suos eredes.ut si aliquit de omnia suprascripta removere aut contrare quesierint et talia, sicut diximus,non adimpleverint, tunc per vona combenientia per ipsa guadia obligavit se et suos eredescomponere nobis vel in partibus ipsius ecclesie biginti auri solidos costantinos. et unc brebemscribsi ego dauferius notarius qui interfui.+ ego ademari me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 108-109, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
    Persons
    • maio
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.