useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 00536
Signature: 00536
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1000, Salerni
  
x
+ In nomine domini duodecimo anno principatus domni nostri guaimari, mense agustus tertiadecima indictione. ideoque ego infantulus infra etate nomine guaiferio comes, filius quondam landoarii comitis, clarefacio abere terra intus hanc salernitanam cibitatem inter muro et muricino a super et propinquo ecclesia sancte marie pertinentem ipsius domni principis et iohannis comitis germani eius, et ipsa terra mihi est pertinentes a pars supradicti genitori meo et ipsius genitori meo pertinentes fuit a pars genitori sui, et ipsius genitori mei in sortionem obenit a germani sui, et ipse genitor meus terra ipsa ad casa faciendum datam abuit ad foretani hominibus, sicut continet brebem quod da ipsi foretani abui, qui est terra ipsa coniunta ad muro betere de ista cibitate et de subter parte ad bia; et congruum est mihi pro mea anima inclita ipsa ierra, in quo ipsi foretani casa fecerunt, offerire in prefatam ecclesia sancte marie, in quo dumnellus presbiter et abbas preest; et dum ego supradicto guaiferio a mangna egritudo depreensus sum, et in lex nostre langnobardorum continet, ut, si cuicumque ante decem et octo annos ebenerint egritudo et se biderit ad mortis periculum tendere, licentiam aberent de rebus suis pro anima sua in sanctis locis causa pietatis vel in sinedochio iudicare quod voluerit, et quod iudicaberit pro anima sua, stabilem permaneret; et dum ego supradictus guaiferio ad mortis periculum me prebideo, congruum est mihi pro mea anima illut offerire in iamdicta ecclesia. et ideo ego supradictus guaiferius per hanc cartulam obtulimus deo et in ipsa ecclesia sancte marie inclita ipsa terra, in quo ipsi foretani casam factam abunt, cum omnia intro se abentibus et suis pertinentiis, et cum bice de bia sua et cum sortionem meam de ipsa lignamina de ipsa casa in eadem ecclesia offerui, ad securiter amodo et semper pars ipsius ecclesie eiusque rectores illut abendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod voluerit. de qua hobligo me qui super guaiferio et meis heredibus amodo et semper antistandum et defensandum ad pars ipsius ecclesie et ad rectores eius inclita supradicta mea offertione da omnis homines omnique partibus, si taliter illut ad pars ipsius ecclesie non defensaberimus, aut si ego meis heredibus quomodocumque per qualecumque ratione quesierimus illut vel exinde de potestate ipsius ecclesie vel de rectores eius tollere aut contrare, aut si quodcumque causationes inde preposuerimus, componere obligo me et meis heredibus in ipsa ecclesia et ad rectores eius tricentos auri solidos costantinos et, sicut superius legitur, illut in ipsa ecclesia defensemus. et quando pars ipsius ecclesie vel rectores eius voluerit de supradicta nostra offertione exet auctores, potestatem abeant bice nostra in omnibus inde causare et finem facere, qualiter voluerit, cum quale monimen et rationem inde abere potuerit: tantum de supradicta nostra offertione sceptuabi quarta aloare genitricis mee quod per suum morgincaput legibus ibidem abere debet, illo aliut de ipsa terra et casa in ipsa ecclesia offerui. ec supradicta offertione feci ante presentia petri iudici et subscripti idoneis hominibus. et taliter scribere rogabimus te petrus notarium. actum salerno.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 3, 109-110, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.