useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0115
Signature: 0115
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
902, Salerni
  
x
[0115][A. D. 902.]+ In nomine domini decimo anno principatus domni nostri waimarii principis, mense iuliusquinta indictione. quadam vero dies, dum nos andreas abbas et electus astantibus in sacratissimosalernitano palatio ad singulis audiendum vel diffiniendum causas, tunc quoram nostrispresentiis venit angelus presbiter et abbas monasterii sancti maximi, quem domnus waiferius princeps a noba fundamine construxit in eadem civitatem, cum quibus et ibidem venit eghinus filius eghenardi et continuo ipse eghinus causare cepit adversus ipsum angelus abbas et dauferius tutorem suum dicentes, ut teneret rebus, qui fuit mauri filius ermemari de locum nuceriaquod illius eghini essent partinentes de ipso suo gastaldatum. cum quo auditis, ipse angelus abbas cum ipso suo advocatorem responsum eis retdidit dicendum; verum est, ut ipsam rebusipsius mauri teneret. unde in eadem presentiam ipse prenominatus angelus abbas cum ipso suoadvocatorem ostederunt unum brebem, qui et ibidem relectus esse repperitur, continebat, quomodoipse nominatus maurus tradidit ipsius angeli abbati omnis rebus substantiam suam dequantum per ipso non fuerit datum vel iudicatum ad faciendum pro eius anima quit aud qualitervoluerit; continebat essent emmissum sexto anno principatus domni waimarii principis demense augustus quintadecima indictione et per idoneis hominibus erat rovoratum. iterum aliounum brebem ostedit, quomodo ipse nominatus angelus abbas ex ipsam rebus in causationesfuerat cum petrus clericus filius gaidenardi, de cuius gastaldatum ipse maurus fuerat et iam inpresentiam arechis gastaldei per veram legem ipsum petrus exinde conbincutum habuerat, etper eadem monimen ipse angelus abbas rebus ipsa querebat sivi habere, unde ipse eghinus dixit,ut ipse maurus totam rebus sna iudicare non potuisset, pro eo quod fuit gastaldanus homo.cum quo talia auditis, ipse angelus abbas cum ipso suo advocatorem ibique ostederunt unumbrebem sigillatum qui continebat, quomodo domnus waimarius principem et imperiali patriciuset supradictus domnus waimarius princeps filio eius per rogum ipsius angeli abbatis concesseratin ipso monasterio sancti maximi omnis rebus, qui fuit ipsius mauri iohanni filio eius,qui sine heredibus defuncti fuerunt. unde ipse eghinus iterum eorum subiunxit causantes, utipse brebem sigillatum sue concessionis quas ostedit, non fuisset de ipsam rebus ipsius mauri,qui de ipso gastaldatum eius est pertinentem; at illi dixerunt, ut de ipso maurus, unde cum eumcausavit, ipse brebem sigillatum fuisset hemmissum. nos autem superius andreas abbas et electus,dum tales inter eis audivimus causationes, interrogavimus ipsum eghinus per quos rationemquerit rebus ipsa sivi convincere indicare nobis; at ille profexus manifestavit se dicentes, ut pernulla alia rationem voleret sivi rebus ipsa conbincere, preter per ipsum maurus pro quibus dicebat,ut fuissent pertinentes de ipso suo gastaldatum. dum hec talia audivimus nos superius andreas abbas et electus inter eis iudicavimus et wadiare eos inter se fecimus, ut ipse angelus presbiter et abbas iurare ipsius eghini, ut ipse brebem sigillatum, quas ostedit de rebus ipsiusmauri, fuissent hemmissum, unde ipse eghinus cum eum causaberat. qui habientes post aliquantosdies ipse angelus presbiter et abbas nostris presentiis paratus erat sacramenta ipsa ei persolbendum,qualiter inter eis iudicatum fuit et ipse eghinus sancta dei evbangelia ibidem habuitparata; set tamen, dum bidentes ipse eghinus, ut paratus essent ipse angelus abbas ei iurandum,statim profexus est et manifestavit se dicentes, ut sacramenta ipsa a prenominato angelus abbas sacramenta ipsa recipere non voleret, eo quod ipse brebem sigillatum, quas osteditde ipsa rebus ipsius mauri fuisset, unde cum eo causaverat, et neque per testes, neque per monimen,neque per nulla quoque inventa rationem adversus ipsum nominatus angelus abbas,neque in ipso monasterio de rebus ipsius mauri causare aud contendere poteret, et ipsa sacramentaibique ei donavit et launegild ab illis exinde recepit camiso unum. nos autem superius andreas abbas et electus, dum tales illius eghini audibimus manifestationem, iudicavimus,ut amodo et in futuris temporibus ipsam rebus ipsius mauri secundum sua monimen, quas osteditipse angelus abbas et prefato monasterio, inlibata omni tempore possidere sine omnis requisitionema partibus de ipso gastaldatum, et inde pro perpetua securitate ipsius monasterii etde eius rectores hunc nostrum diffinitionis hemmisimus iudicatum, quod tibi urso notario scriberedemandavimus. actum in sacro palatio.+ ego qui supra andreas abbas et electus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 144-146, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
    Persons
    • andreas
      • angeli
        • angelus
          • dauferius
            • urso
              x
              There are no annotations available for this image!
              The annotation you selected is not linked to a markup element!
              Related to:
              Content:
              Additional Description:
              A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.