useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0127
Signature: 0127
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
911, Luceriae
  
x
[0127][A. D. 911.]+ In nomine domini domno constantino dibina gratia imperator agusto deo propitio quartohanno imperii eius, mense ianuarius quartadecima indictione. Ideo que ego vir nomine lando trumarchade cibitate florentino habitantes, eo quod intus cibitate luceria coram presentiam domno iohanne magnifico iudice et haliis nobiliores hominibus, qui hic supter conscripti sunt, clarefacimusnos, quia pertinente michi habeo duobus petie de vinee da illam pars flubio perticatasuper ipso bado de alarino, quod retineo per cartulam emtione, et qui his dicte vinee pro meisbona volumtatem michi bendere congruum est et meam congruitatem vel necessitatem exinde faceret.Sic michi congruum et abtum esse videtur, bona etenim mea bolumtatem unanimiter pariqueconsensum per hanc enim quoque videlicet cartulam coram presentiam supradicti iudiciset haliorumque supscriptorum testium vindedimus tibi nominato poto filio poterisi ipse iamdictevinee, que superius patefecimus nobis esse pertinentes; que habet fines de prima vero pars, quodest a medio limite, fine ipso pastino minore, inde sunt ad iustum mensuratum, qualiter in ipsaporta consignatum est passi triginta duo; de secunda vero pars, quod est hab integrum ipsocarbunario, fine ipsa terra bacua, inde sunt passi triginta et medium; de tertia vero pars fine etmedio ipso carbunario fine ipsa vinea musscato notario filio caliperto, inde sunt passi triginta;de quarta autem pars, quod est a fine de ipse flubio perticata, inde sunt passi triginta septe.Simul et ipso pastino minore; qui habet fines de prima vero pars, quod est a medio limite, fineipso pastino maiore, inde sunt passi cum ipso medio pastinello passi quaddraginta sex; de secundavero pars, quod est a fine et media fenestra, fine ipso pastino rotardi, inde sunt passi vigintahocto; de tertia vero pars, quod ab integrum ipso carbunario, fine ipsa bia plubica, indesunt passi quaddraginta sex; de quarta autem pars, quod est a fine de ipso flubio perticata, indesunt passi viginti quadtuor. Intra iste namque finis et mensure, que superius cernitur et legiturde fine in fine quantum infra claustrum est, ipse iamdicte vine, unde nec nobis neque hab eredibusnostris, verum etiam neque ad nullum quempiam homine ibi aliquit portio reserbabimusrequirendi, Set qualiter edificiate sunt ipse iamdicte vinee una cum mediis limitibus, et cum biiset handita sua, et cum ipso palmento et cum legitima trasita et exita sua cum vobis et carrum,et cum suis omnibus pertinentiis vindedimus tibi nominato poto entori nostro possidendum. Dequo pro constabilisscendam atque confirmandam tibi hanc nostram benditionem manifesti sumus,quod a presente recepimus ha te nominato poto entori nostro aurei solidi constantini boniscifati et uno tario bono: finitum dicimus aput nos receptum habere ipsum pretium, ea scilicetratione, ut hamodo et senper eadem nostram benditionem integram, sicut supra legitur, habereet possidere baleatis et faciatis exinde, que hamodo tibi tuique heredibus placuerit sine contradictionenostra et de nostris heredibus requisitione. Unde guadia tibi dedimus et mediatorem tibiposuimus iohannem iudicem filium gisaldi; et obligamus nos et nostris heredibus vobis cuius nominatopoto entori nostro tuique heredibus, ut hanc nostram benditionem nos vobis ab omnibusominibus ab omnique partibus hantistare et defendere deabeamus ea vobis per inbitis. quod si noluerimus,aut si nos ipsos per qualiscumque modis vel ingenium illem vobis retornare aut remoberequesierimus, primis omnium questio et causatio nostra inanis et tacita sint, et quinquagintaaurei solidi constantini penam vobis vestrisque heredibus nos et nostris heredibus componereobligamus, et in antea tacimus nos et contenti per inbitis maneamus in eadem guadiaet per districtum ipsum vestrum mediatorem, qui se tribuimus vobis ad pinnerandum omnia suapinnera legitimam et inlegitimam, tandium donec per inbitis adinpleamus vobis ea, que superiusdiximus. quem te adelferi notarium han cartulam benditionis asscribere rogabimus, qui et interfuit.Actum in civitate lucerie indictione feliciter.+ ego qui supra ioanne iudes+ ego trupoaldo teste.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 162-163, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Luceriae
    Persons
    • adelferi
      • iohanne
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.