useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0131
Signature: 0131
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
912, Beneventii
  
x
[0131][A. D. 912.]+ In nomine domini dei salvatori ihesu cristi vicesimo septimo anno imperii dominorum alexandriet constantini magnis imperatoribus, et tertio anno patriciatus dominorum nostrorumlandolfi et atenolfi principes, mense nobembrio prima indictione. ideo que ego alaissi, filio ymetanciquam et ego adelgrima uxor eius filia quondam truppoaldi, vona nostra voluntate unanimiter,sicut nobis congruum est, per vervo et absolutione iamdicti ymetanci, consentiente mihiipsius adelgrime truppoaldus et maio clerico germanis meis, et pro firma stavilitate interesset lodoicus gastaldus et iudex, per hanc quoque cartulam donavimus tibi domni guaimarii principisalernitano filio bone memorie idem domni guaimarii patricio medietatem de casa ipsa fabritaet terra cum pergola et cetrario et alii arboribus, quibus uno teniente esse videntur intus eademvestra civitate salernitanam novam ad ortum magnum subtus porta ipsa, que appellatur deelino, quibus in integrum infra has fines esse videtur: de una parte fine ipsa casa fabrita, quefuit traselghisi, sicut sciricidia ex casa ipsius traselchisi decurrit, de subtus capite fine muropredicte civitatis et pergit in cantone de ipsa casa usque in alio cantone, et perexiente in ipsosciricidio de ipsa casa leoni abbati, et de alia parte fine ipsa trasenda, sicut serolatum discernitderictu usque ante casa ipsa, que fuit blati atranensis, et derictu volbente in ipso cantone de ipsacasa, que fuit guisoni, de super parte fine ipso parietem de ipse case, que fuerunt guisoni, etconiungente se in ipsa casa ipsius traselghisi. infra iste autem finis clausum ipsum cum casa etterra, pergola, viridiarium et arboribus suis, et cum puteum et vice de via carraria, et cuminferius superiusque suis integram medietatem exinde tibi ipsius domni guaimarii principis donavimus.unde ego ipsa adelgrima per meum morgincab, quod ipse vir meus mihi legibus firmavit,quartam debui accipere partem; et ideo nec nobis nec cuicumque alteri nullam ex integraiamdictam exinde reservavimus medietatem. et pro confirmandam hanc nostram donationemrecepimus inde launegild in persona tua ab adelchisi clerico launegild maniciones nuscinii pariouno, ea ratione, ut amodo et semper tam tu ipse princeps quam et tuis heredibus supradicta nostradonatione, sicut superius legitur, habere et possidere securo nomine valeatis. unde repromittimusnos qui supra alaissi et adelgrima coniux eius, et nos nostrosque colligamus heredestibi iam nominati domni guaimarii principis et ad tuis heredibus eadem nostra donatione ab omnibushominibus antistare et defendere. si non potuerimus, aut si nos ipsis ex ea nostra donationevobiscum causaverimus, aut qualitercumque eam remobere quesierimus, questio nostramodis omnibus adversus vos exinde vacua sint, et iuxta edicti tenore ferquidum donum cum suisremeliorationibus vobis componere atque restituere placitamus; de colludio autem, si a vos pulsatifuerimus ad sancta dei evangelia, legibus vobis inde satisfaciamus. et te accone notario taliter scribere rogavimus. actum benevento.+ ego qui supra alais me subscripsi+ ego qui supra imetancus me subscripsi+ ego adelchis clericus filius alais me subscripsi+ ego qui supra truppoaldus me subscripsi+ ego qui supra maio clericus+ ego qui supra lodoicus me subscripsi+ ego rato me subscripsi+ ego attelguicus me subscripsi+ ego castelmannu me subscripsi+ ego magelgardus notarius me subscripsi+ ego iohannes filius petri me subscripsi.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 167-169, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Beneventii
    Persons
    • accone
      • lodoicus
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.