useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0161
Signature: 0161
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
936, Salerni
  
x
+ In nomine domini quadragesimo quarto anno principatus domni guaimarii principis etquarto anno principatus domni gisolfi eius filio, mense octuber decima indictione. ante me radelgrimusiudex coniunti sunt maurus filius liotardi cum truppoaldus, qui est advocator episcopiosalernitano pro pars ipsius episcopii, at faciendum inter se finem de due pecie de terris cumbinee de locum frecdara in ipso monte a super sanctum felicem, unde iam ante os dies inter seplurime causationes inter se habuerunt; modo quidem sunt coniunti exinde finem faciendum,unde ipse truppoaldus querebant rebus ipsa facere esse pertinentem de ipso episcopio. ipse maurusdicebat, una cum eum adessent iohannes notarius advocatorem suum, dixerunt, ut ipse ambepecie de terris cum binee sue esse pertinentes per rationibus. nos superius iudex cum superiusdictus truppoaldus cum ipsum maurus et cum ipso suum atvocatorem super rebus ipsa perreximuscum aliis vonis hominibus, et ibique presens super rebus ipsa ipse maurus una cum predictoatvocatorem suum in primis monstrabit una de ipse pecie de terris cum binea a supter parte etostedit ipse maurus una cartula continentem, qualiter ipsa pecia de terra cum binea comparatamhabebat da cicero filius flodelgardi per finis: a pars orientis fine de germani sui et in istafine mensurabit et per alie finis, sicut ipsa cartula continet, et da supradicta priore fine sunt inipsa parte passi octoaginta ... a partibus meridie sicut quertietu discernit, et exinde rebolbentein partibus orientis sunt inde passi septuaginta unum, a partibus occidentis fine landonis,sicut morice de petre discernit et inde ... sunt in ipsa parte passi quinquagintaseptem, a partibus septemtrioni fine ... sicut bia discernit, est inde passiquinquaginta ses. et ibique ipse maurus ostedit alia cartula de ipsa alia pecia de terra cum binea,que continebat similiter per finis et mensurie: a partibus meridie fine bia, sunt inde passicentum triginta octo, sicut termiti ficti sunt: a pars orientis fine bia, que pergit ad ipse plagariepertinentem ipsius episcopii, sunt inde passi quadraginta quattuor: a partibus septemtrionalisfine bia da ... sicut termiti ficti sunt, sunt inde passi sexaginta uno: a parsoccidentis sicut termiti ficti sunt sicut a fine ipsius episcopii discernit, sunt exinde passi nonagintaocto ad iusto passum homini mensuratum. dum autem ipse truppoaldus cartuleipse religentem audibit, dicebat, ut de ipse ambe pecie de terris cum binee non inde essetpertinentem. nos qui supra iudex interrogabimus ipsum truppoaldus, ut si pars ipsius episcopiihabere inde monimen, eam ostendere; ille dixit, ut monimen inde non habere. et dumsuper eadem terra rebersi sumus et uniter perreximus ante presentia domni petri episcopiipsius sancte sedis salernitane et totum ipse supradicte causationis nuntiabimus ipsius domniepiscopi, et ipse domnus presul taliter audientes, ambe ipse cartule sibi relegere fecit ettaliter religentem audierat, sue volumtatis ipse domnus episcopus una cum predicto suumadbocatorem manifestaberunt, ut pars ipsius episcopii monimen inde non haberet, et nequeper testes, neque per monimen, neque per nulla quoque inbenta ratione pars ipsius episcopiide supradicta rebus per supradicte finis quantum ipse ambe cartule continent, nullomodum cum ipsum maurus haut cum eius heredes causare aut contendere non potere. nossuperius iudex, dum taliter ipsum domnus pontifex cum iamdictum suum adbocatorem manifestanteraudibi, ideo iusta legem iudicabimus, ut ... ipse maurus et eius heredesipsa rebus per superscripte finis et mensurie securo nomine eos habere et possidere baleat,et omni tempore exinde illis faciati, que voluerit apsque omni contrarietate vel requisitionede iamdicto ipsius domni presuli vel de eius successoribus ha partibus ipsius episcopii. etinde pro perpetua securitate ipsius mauri et de eius heredes hunc emisimus iudicatum, quodtibi ursi presbiteri et notario scribere precepimus.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 205-207, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
    Persons
    • iohannes
      • ursi
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.