useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0163
Signature: 0163
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
937
  
x
+ In nomine domini quadragesimo quinto anno principatus domni nostri waimari principi et quinto anno principatus domni gisolfi filio eius, mense agustus decima indictione memoratorium factu a me adelpertus filius idem adelperti, de eo quod ante bonorum homines wadia mihi dedit iohannes filius leoni, tali ordine, ut tollere sivi ad uxore abendum maralda filia mea et in alio die nuptiarum secundum legem dare ipsius filie mee firmum scriptum morgincaput, idest quartam partem e xua substantia, sicut modo est consuetudo homini langobardi, alio die nuptiarum dandum ad suam uxorem; et si eadem filia mea sivi uxore abendum tollere noluerit, vel si ipsum scriptum morgincaput eidem filie mee secundum legem eidem filie mee non emiserit, componere nobis se obligavit quinquaginta solidos costantinos, et per inbitis ipsa filia mea per inbitis sivi uxorem tollere. iterum alia wadia mihi ipse nominatus iohannes dedit, ea rationem, ut ipsa nominata filia mea abere sivi uxore, et quieta et pacifica vita cum ea bibere et bene eam abere et colere secundum suam possivilitatem, et iniuxte ei non facere; et si iniuxte eis facere presumserit, unde quantes vices a nobis aut a nostris heredibus pulsatus fuerit et nos ei evangelia paratam abuerimus, et ille nobis exinde ausus non fuerit. iura cum parentibus suis, per omnes vices componere nobis se obligavi viginti solidos et in antea per inbitis ea vene abere et colere secundum suam possivilitatem, et pignera, que exinde pignerata fuerit, absque iuxtitia retdantur. igitur alia wadia mihi ipse nominatus iohannes dedit tenorem quidem, ut, si quis heminentibus peccatum et ipsa prenominata filia mea aput illum foras civitatem aut castello depredata fuerit per qualecumque generatione et ista parte mare fuerit inbenta, tunc, de quantum pretium nos a nostris partibus dare boluerimus, una sorte quod est ad nostram partem, ille autem a sua parte dare due sortis de ipso pretium, et abeant ex ea maxima certamen et inquisitione pro ea comparandum, et aput se eam reducad uxore abendum; et si ea comparare noluerit, componere nobis se obligavi decem solidos costantinos, et per inbitis ea comparare et aput se eam reducat uxore abendum, scepto si ea inbenire non potuerit vel si ad ipsum pretium ea recomparare non potuerit; unde ausus fuerit nobis iurare, ut diligenter ea comparare boluisset et non potuisset, tunc retdere nobis ipso pretium, quod pro ea comparandum dederimus, et sit exinde solutus a calumnie. unde in eo ordine de omnes supradicte wadia mediatores mihi posuit wisonem filius grisemari et andrea germano suo. ego (<i>deest nomen</i>) notarius per indicatione ipsius ursi notari genitori meo hunc brebem scripsi. + ego andrea + ego ursus notarius interfui
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 208-209, Estratto da ALIM


Languagelat.
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.