useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0164
Signature: 0164
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
938, Salerni
  
x
+ In nomine domini quadragesimo sexto anno principatu domni waimarii principi et sextoanno principatus domni gisolfi eius filio, mense nobember duodecima indictione. memoratorium factu a nobis iohannipertus filius iohanni qui pro vice petri cognato meo causavi, et ego leomaripro vice iohanni nepoti meo, quam et ego sindolfus filius adelperti, de eo quod in sacratissimo salernitanopalatio coram presentia radelgrimi iudici aliosque nobiliores homines ibidem astantibus,dum coniunti sumus cum teopus et wisenolfus germani filii teopi ad faciendum cum eis finemde rebus ipsa, qui fuit gisolfi abio eorum, et ipsi germani ante os tempore rem ipsam dibisaabuerunt cum sindolfus barbanes illorum, qui fuit filio ipsius gisolfi, cuius sortionem nos tenemus,et amodo ipsi nominati germani contraberunt nobis dicendum, ut cum ipso sindolfus remipsa dibisa non abuisset. unde nos eorum ostendimus parentes nostros qui in ipsa dibisione fuerunt,idest eorum nomina sindo et ingnelgardus et ursus, et ante ipso iudice testimonium unotinore dixerunt: nos ibidem fuimus, quando ipse sindolfus ipsa rebus de mitiliano, ubi modo illiresidentes sunt seu et ubi nos residentes sumus, cum isti germani dibidit in tertiam partem istigermani de quantum exinde tenunt, comprehenserunt pro due sortis, et de quantum nos exinde tenemus,ipse sindolfus illos conprehensit pro una sorte, et isti germani wadia ipsius sindolfi datamabuerunt, ut omnes alias rebus et ipsa casa de intus civitatem, ubicumque ipse gisolfus abioillorum abuit, ipsi eos dividere in tertiam partem; illis exinde tollere due sortis, et ipsius sindolfiet ad eius heredes dare tertiam partem. hoc testimonio retdiderunt et parati erant per sacramentaipsos firmandum, set continuo ipsi nominati teopus et wisenolfus coram omnibus profexisunt et manifestaverunt se dicentes, ut sic esset beritas, sicut ipsi testes retdiderunt testimonia,et sacramenta exinde ab eis recipere non bolerent et manifestaberunt se, ut de quanta rebusexinde nos modo tenemus, in sortione ipsos datum abuisset ipsius sindolfi barbani suo et nequeper testes, neque per monimen, neque per possessione, neque per nulla quoque imbenta rationeadbersus illis hominibus, cui ipsa rebus ipsius sindolfi est pertinentes abere, causare aut contenderenon poteret de ipsa tertiam partem. post hoc factum, wadia nobis ipse teopus et wisenolfusdederunt et mediatorem nobis posuerunt supradictus ingnelgardus, ut plicaret se et dibidere omnesalias res tam intus civitate et foras casalibus, ubicumque ipse gisolfus abio illorum abui, quenon fuit dibisum, et dare inde nobis inclita tertiam parte ad securo nomine omni tempore abendumillis et eorum heredibus, pro cuius vices nos exinde causavimus et faciendum inde omnia,que illorum placuerit; et si noluerit se plicare ad ipsos debidendum et sortes nobis dandum, autsi de illos que dibsum fuit, aliqua causationem nobis exinde presumpserit, tunc per ipsa wadiaobligaberunt se suoque herede ad componendum nobis et ad nostris heredibus decem solidoscostantinos et omnia, ut supra dictum est, per inbitis nobis conplire: seu et per ipsa wadiaobligaverunt se et suos heredes de quantum ex ipsa rebus commune abemus, ut semper illisexinde dibidere due partis et nos tertiam partem per supradicta obligatione. et ego petrus notarius per indicatione ipsius iudici hunc brebem scripsi.+ ego ursus notarius interfui+ ego theodericus notarius interfui+ ego qui supra radelgrimo iudex+ ego pepino
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 210-211, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
    Persons
    • petrus
      • radelgrimi
        • radelgrimo
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.