useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0200
Signature: 0200
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
958, Barii
  
x
+ In nomine domini nostri ihesu Cristi quadragesimo sexto anno imperii domni constantiniet quartodecimo anno ... cum eo domno romano filio eius sanctissimis imperatoribusnostris, mense novemver, secunda indictione. Ideo que ego cristoforo filius quondam marci deloco ... finibus canusina, Dum mihi congrum esse videtur mea voluntate vendere atquede presente ante presentia ... subscripti sunt, per hanc videlicet cartulam venditionisvenundavo quidem tibi leoni filio quondam adelchisi ... locum ziziro, hoc est inclita unaclausuria mea que se bocat de fitulito propinquo iamdicto loco ... quibus mihi pertinet deiamdictum genitorem meum, que in integrum ipsa clausuria havet finis, de prima parte fineterra tuaque emptorem meum et terra iohanni et duniperti, de secunda parte finem terra iohannifilii radiperti, de tertiam partem finem terra pauli, de quarta autem parte finem iterumque terratua qui supra emptorem meum et terra constantini. Infra has autem finis venundavo quidem tibinominato leoni emptorem meum inclita ipsa prescripta clausuria, sicut per finis posita est, unacum gira ... andito, trasito et exito suo, et cum inferius superiusque suis, et cum omnia infrose haventem clausuria ipsa tibi venundedi. Unde nec mihi nec cuilivet alteri hominum ex ipsamea venditione nullam reservavi portionem, set tibi nominato emptorem meum illam in integrumvenundedi possendendum. pro quibus confirmandam hanc meam venditionem, nunc a presentisrecepi a te nominato emptorem meum exinde finitum pretium auro constantino solidum unum etquattuor miliarensi; in ea videlicet ratione, ut amodo et semper tu qui supra emptorem meumet tuis heredibus iamdicta mea venditione haveatis et securo nomine possidere baleatis, atquefaciatis exinde omnia, quod vos volueritis sine cuiuscumque hominum contradictionem; de quibusrepromitto ego qui supra cristoforo, et meis obligo heredibus supra venditione mea vobis ab omnibushominibus inanstemus et defensemus. quod si eos vobis non defensaverimus, aut si nos ipsisper quolivet ingenium retornare quesierimus, ante omnia questio nostra modis omnibus adversusvos vacua sit, et duplum supradictum pretium nos vobis componere obligamus; et quod ista nostravenditio aput vos remeliorata paruerit, omnia sub estimatione pretium nos vobis restituamus,et predicta nostra venditio in antea per invitis nos vobis defensemus. Super hoc autem guadiatibi nominato emptorem meum dedi et mediatorem tibi posui dumnello filio radiperti decivitate bari, tinore quidem, ut ego et meos heredes defensemus tibi et ad tuis heredibus integraista supradicta nostra venditio per nominatibe da ipsa uxor mea et da illis, in quorum mundiumpertinet, si aliquid vobis exinde tollere aut pavere vel querere quesierit per suum morgincat,quam et da omnes homines, qui vobiscum exinde causare voluerint et nos vobis non defensaverimus,qualiter iam diximus, viginti constantini solidi pena nos vobis componere obligamus,et in antea per invitis taliter eos vobis defensemus. Unde ipse mediator vester tribuitvobis licentiam se pignerandum per bobi et alia sua legitima pignera, usque dum ita vobisadimpleamus per ordinem omnia, sicut superius legitur, et hec cartula venditionis in prescriptaratione omni tempore sit firma. quam te hieronimus diaconus et notarius taliter scrivi, intuscivitate bari.+ ego contardo teste+ signum manus domnelli fratris rodoaldi+ ego leo subdiaconus teste+ ego madelfrid subdiaconus et notarius me subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 257-259, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Barii
    Persons
    • hieronimus
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.