useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0207
Signature: 0207
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
960, Avellini
  
x
+ In nomine domini anno Vicesimo primo domni landolfi gloriosi principis et anno Septimodecimo principatus domni paldolfi filii eius, mense ianuarius tertia indictione. Ego mulier nominerisa filia isi, et que fuit uxor martini clerici, que modo sum sanctimonialis habitu induta etdomeneca monacha vocor; Declaro me habere rebus in loco balneo propinquo abellino pertinentemmichi per parentela et per heredes da supradicto genitore meum, et ipsius genitori mei fuit pertinentesda guandelmari filio dominici habio meo et supradicti guandelmari fuit pertinentem peruna cartula emptionis, quod manibus meis teneo quod comune possideo cum eredes sadelfrid, etcontinebat in ipsa cartula quomodo guandelmari abio meo una cum sadelfrid filio cumprandiemerat ipsam rebus da isengardo et da isenardo et da erfelaitio quam et da uxoribus eorumtotam ipsam rebus de loco baneo; et ipsa cartula scripta erat per manu ragemprandi notariusin primo anno principatus domni nostri ursi de mense aprelis per indictione nona, et ibidem erattestis isengardo et isenardo et ursu et aliis bonis hominibus et continebat per finis totam ipsamrebus, et aliud continebat in ipsa cartula. Modo quidem congruum michi est donare ipsis rebuscum ipsas moniminas, que de ipsis rebus sunt pertinentes, andree genero meo; Sed dum firmiterfacere non possum sine consensum et voluntatem de ipsi mundoaldi mei, Ideo ego domenecamonacha fecit exinde notitia cumprandi et guiselpoti propinqui mei, in cuius mundium me subiacerepalamfacio, et valde eos obsecrare cepit, ut iuxtam legem michi consentire, ut hec meadonatione firmiter permanere. illi namque preces mea benigne exaudierunt, sicut ego illis deprecabiet iuxta legem mihi consenserunt, et dum taliter me audisset pro firmam stabilitatem interessenobiliorum subscriptorum testium, Ut mea hec donatione firmam et stabilem esse permaneat.Propterea ego supradicta domeneca monacha, sicut michi congruum esse videtur, bona etenimmea voluntate et una per consensum et voluntatem de supradicti mundoalt mei et per eademcartula toti unanimiter pariterque consensum donamus tibi iamdicti andree genero meo inclitamipsam rebus mea de loco baneo, quod comune possideo cum heredes sadelfrit, sicut supradictacartula emptionis continet: illos medietate et ego medietatem, et cum medietate de ipsa moniminas,que de ipsis rebus sunt pertinentes atque continentes, qui michi est pertinentes da supradictogenitore meo. et ipsam rebus, ut diximus, hec sunt: curtis, hortalis, vineis et nealis,castaneta, quercieta, cerreta, escleta, monti, plano, cultu atque incultu ubicumque inventusfuerit de rebus de supradicti isi genitor meus et de guandelmari emptore habio meo, totum adqueintegrum illud tibi donabi et cum ipsas moniminas, que de ipsis rebus sunt pertinentes, ad semperhabendum et possidendum tu quam et tuos heredes et faciendum exinde omnia, quomodo et qualitervolueritis, sine contradictionem meam et de meis heredibus aliqua contradictione; et prohanc nostra donatione confirmandum atque constabiliscendum, continuo recepi a te iusta legelaunegildum mantellum unum, qui inter nobis convenit. finita est ipsa nostra donatio, et undeobligo me ego que supra domeneca monacha una per consensum et voluntatem de supradictorumcumprandi et guiselpoti mundoaldi mei obligo me. Quod si aliquando tempore tecum nominatusandreas aud cum tuis heredibus eadem nostras donationes retornare aud removere quesierimusper quacumque inventam rationem, volendum exinde aliquid vobis tollere vel minuare, audde vestra subtrahere proprietate, aud si tibi illum ego et meos eredes tibi et ad tuis heredibus nondefensaverimus et cui a nos datum vel alienatum esse paruerit, et da illorum eredibus non defensaverimussecundum langobardorum legem, ideo ante omnia questio et causatio nostra atversusvos vacua et tacita sint, et biginti solidos constantinos Per hanc cartulam vobis componerehobligamus. et in antea per imbitis tacitis et contemptis maneamus. da aliis vero hominibus velpartibus sciatis exinde ... vos autori et defensori cum ista cartula et cum ipsa cartula,ut supra diximus, quod commune ... sadelfrid et cum alias moniminas, que de ipsisrebus sunt pertinentes atque continentes, ut liceam te et tuos heredes ipsas moniminas ad legemostendere, et cum vestris causatoribus causare et contendere, et per vos defensori essere, Sicutinos facere debuissemus. Et aliter statuimus, Ut si in qualiscumque hanno subspectionemabueritis, ut monimen habeam ex predictis rebus continentem, ideo firmam vobis tribuit licentiam,ut potestatis habeatis cum eis causare et contendere et moniminas ipsas ad vos recolligereet pro defensione habere, sicuti nos facere debuissemus, et securiter possidere et omne convenientiavel diffinitione, quod inde feceritis, stabilem esse permaneat sine contradictionem meam et demeis heredibus per supradicta obligata pena. Proinde fecit ego domeneca monacha tibi predictiandree ec supradicta donatio, pro quo tu michi desti guadia, ut mecum essere et mecum habitareet me nutricare, sicut filium ad mater. Quod taliter te gaidone subdiaconus atque notarius scribere rogavi in abellino mense et indictione feliciter.+ ego ermetancus+ ego ildeprandus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 1, 265-267, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Avellini
    Persons
    • gaidone
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.