useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0219
Signature: 0219
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
962, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini anno tricesimo principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis, mensenobember sexta indictione. memoratorium factum a me gregorius presbiter et abbas ecclesiesancti maximi una mecum adesse petrus castaldus advocatorem meum, eo quod ante subscriptitestes per bona combenientia guadia nobis dederunt adi filius iohannis et iohannes filius ursi,qui sunt socrum et genero, et se ipsis nobis mediatores posuerunt, et per eadem guadia obligaveruntse suisque eredibus amodo et usque quindecim anni completi tenerent ad suampotestatem terra cum arbustum et bacuum, quod pars iamdicte ecclesie abet in locum barbazzanofinibus nucerie; qui abet finis de una parte fine bia publica et pertanget in terra, quifuit mauriperti, et inde coniungit in ipsa bia qui ibidem intrant et bia, qui badit in curte quefuit iohannis clerici, et pertanget in terra ipsius iohanni clerici, sicut bia commune discernit;et de alia parte fine terra qui fuit de eredes maurici, sicut semita discernit, et exiente inipsa bia qui ad ecclesia sancti polisti deducit; et de alia parte fine terra supradicte ecclesiesancti polisti: et de alia parte fine terra de eredes grisioni clerici et reconiungente in ipsabia publica quod est priore fines. hec vero res, qualiter ipse finis posite sunt, totum in integrumeos tenere ad suam potestatem tenendum et dominandum, et fobee et omnis sua utilitateibidem faciendum, et casa ibi facerent, et ibidem residere et abitare, et annualiter ipsoarbustum lavorarent de super et de subter, sicut locus ipse meruerit, ut bene pareat lavoratum,et ubi meruerit illos propaginare et arbores plantarent et salbum eos facerent, ethoc annum illis facerent nobis una bucte capientem horne decem et ad tempum facerent nobisuna alia tale bucte, et per tempore de vindemie faciant illis scire pars predicte ecclesieet ibidem dirigamus hominem ad recipiendum ipsa nostra sortione, et illis eos vindemiarent,et quantum vinum et poma inde exierit, per medium inter nos dibidamus: pars nostreecclesie tollad eos medietatem, et illis medietatem, et illis ipsa nostra sortione portarentusque ipso castellum, et ponent eos in casa sua in ipsa organea et faciant eos salbum, duminde illut tollamus absque degeneratione et igne; et qualem hominem pars eidem ecclesieibidem direxerit pro ipsa sortione recipiendum, illis eum notrire, dum ibidem fuerit, secundumsua possibilitate; et que annualiter infra ipse finis seminaverint, darent inde terraticumin ipsa ecclesia secundum consuetudinem de ipso locum. ad completo ipso constitutum,si illis vel eorum eredibus inde exire voluerit, licead illis inde exire cum omnis sua causaet ire ubi voluerit: tantum ibidem dimittant ipsa casa de ligna, quod ibidem factam abuerint,sicut conciata vel edificata fuerit. quod si taliter omnia suprascripta in pars eidem ecclesienon adimpleverint et quesierit aliquit exinde remobere aut contrarent, decem solidoscostantinos componere obligaverunt se suisque eredibus nobis nostrisque successoribus et inpars iamdicte ecclesie. et ego petrus notarius interfui et hunc brebem scripsi.+ ego lamfreda+ ego madelmo
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 11-12, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
    Persons
    • gregorius
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.