useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0233
Signature: 0233
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
965, in Salernitano agro
  
x
+ In nomine domini anno tricesimo tertio principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,mense december nona indictione. memoratorium factum a me maurus atrianense filius quondamleoni, qui dicitur pirola, eo quod ante presentia . . . pro vice mea et iohanne germanusmeus coniuntus sum cum petrus presbiter et abbas ecclesie sancti massimi et una cum eoesset romoaldus notarius advocatorem suum ad faciendum inter nos comvenientia de rebus delocum mairano salernitane finibus, da ribus qui dicitur arcello in pars meridie et da forinoin illa parte, ut nos ammitteremus et adcommunaremus cum pars ipsius ecclesie tota et inclitanostra munimina quem nos inde abemus, et quanta res ibidem nobis fuit et est vel fuerit pertinenteset omnia quantum ipsa nostra monimina continet, et ille adcommunare nobiscum unacartula pertinentem ipsius ecclesie, quem abet da mulier nomine rosa abia nostra et una aliacartula offertionis da <i>deest nomen</i>, et de ec omnia que utrumque inter nos ammisimus, pars ipsiusecclesie tollat et abead semper inde duobus sortionibus, et ego et ipsum germanum meumet nostris heredibus tollamus et abeamus exinde una sorte, quod est tertiam partem. et dum taliautrumque complacui faceremus, hec omnia nuptiandum diressimus supradicti gloriosi principi,ut per eius solutionem anc faceremus combenientia; ille autem dedit solutionem mihi etad ipsum abatem faceremus ista comvenientia. et post hoc per vona comvenientia nos ammisimuspars ipsius ecclesie in ipsa rebus et in tota ipsa nostra monimina cum omnia quantumcontinet et pars ipsius ecclesie ammisit nos in ambo ipse cartule, sic tamen ut de ec omniasuprascripta communiter inde causemus cum hominibus, qui de ipsa rebus retinunt absqueomni colludio usque ad veram et diffinitam legem; et si sacramentum inde ceciderit ad parsipsius ecclesie vel nostra, nos autem et nostris heredibus sacramentum ipsum demus et persolbamus,et quodcumque de ec omnia suprascripta adbincere potuerimus et quodcumque perquabis modis inde tulerimus, pars ipsius ecclesie tollat et abead inde duobus sortionis, et egoet ipsum germanum meum et nostris heredibus tollamus inde tertiam partionem. unde protaliter per vona combenientia guadia mihi ipse abbas una cum ipsum suum advocatorem deditper absolutione ipsius gloriosi principis, et mediator mihi posuit petrus atrianense filius leoniqui dicitur de sassa; et per eadem guadia obbligabit se ipse abbas et suis successoribus etpars ipsius ecclesie omni tempore permanendum in suprascripta comvenientia, et si ibi nolueritpermanere et quesierint eos remobere aut contrare, componere obligabit se suisque successoribuset pars ipsius ecclesie nobis nostrisque heredibus triginta solidos costantinos. illut autemqui est illa parte de ipso ribus arcella, sicut iam inter nos diffinitionem factam abemus, sicfiad inter nos omni tempore, et quanta res modo in eodem loco retinet pars ipsius ecclesie,abeant illut sibi. et hunc brebem scripsi ego madelmus notarius qui interfui.+ ego ademari+ ego alfanus.+ ego adelferi me subscripsi+ ego petrus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 27-28, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Salernitano agro
    Persons
    • petrus
      • romoaldus
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.