useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0242
Signature: 0242
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
966, Salerni
  
x
+ In nomine domini tricesimo quarto anno principatus domni nostri gisolfi gloriosi principis,mense iunius nona indictione. declaro ego petrus domini misericordia episcopus sanctesedis salernitane, quia pars nostri episcopii habet ecclesia bocabulum sancti felici in locum ubiad fonti dicitur finibus salernitanis, qui fundata est super mare, cum rebus et vineis et silviset bacibum pertinentes nostri episcopii; modo autem per bona combenientia medietatemipsa ecclesia et medietatem supradicta res dedimus ad tenendum petri amalfitani filius lupeniqui dicitur de rini, sicut eius continet scriptum; ipsa alia medietatem non potuimus invenirecui illa dare. nunc autem venit ad nos sergius amalfitanus filius stephani qui appellaturkalendola, pro vice et pars mulieri nomine lintu relicta ursi qui fuit germanum supradictipetri, et postulabit nos, ut pro eius parte dare nobis argentum libras duas et per omnis annumdare ad pars nostri episcopii censum unum tari bonum et medium tari de dinari, etego eidem lintu dare medietatem supradicta ecclesia cum medietatem ipsa res ad tenendumet dominandum et frudiandum diebus vite sue. et ideo complacuit michi talia facere, ut ipsevinee non redire in desertum. qui supra statim ego nominatus petrus domini gratia pontifex, unamecum adesset sichelmus diaconus et vicedomnus nostri episcopii et petrus iudex advocatorem nostrum, ante presentia moncole iudici et ante alios testes per bona combenientia per hunc scriptumpro vice ipsius lintu tradidimus tibi nominato sergi medietatem ipsa ecclesia cum medietatemomnis supradicta res tali ordine, ut amodo et cumtis diebus vite ipsius lintu ipsa predictamedietatem ecclesia cum medietatem ipsa res esset ad potestatem ipsius lintu et cui peream data paruerit, tenendi, dominandi et omnis sue utilitati iuxta ratione ibidem faciendi, etipsa res laborare, ut ipsa res proficiad et non disperead, et omnes fruges et vinum et canneet salici inde et medietate, quicquit in ipsa ecclesia introierit, in eius sit potestatem faciendiexinde quod voluerit. preter de movilia, que nunc ipsa ecclesia habet et in antea ibidem introierit,qui ad regimen et ornamentum ipsius ecclesie pertinuerit, sit ad potestatem semper deipsa ecclesia ad regendum et ordinandum illut sacerdos qui in ipsa ecclesia fuerint ordinati;et amodo et usque mense octuber primo beniente coniungat se ipsa mulier vel alter pro eiusparte cum supradicto petrus vel cum filiis eius, et faciad me vel successores meos scire, et nospergamus illuc et hedificemus ipsa ecclesia, et quando illuc perrexerimus ad dedificandum ipsaecclesia, ambas partes nos recipere et habere ad suum expendium et communiter nobiscum ibidemordinarent sacerdotes, qui diebus hac noctibus ibidem officiet, sicut meruerit ecclesia billana,et ipsum presbiterum communiter illis expendiet. Unde hobligo me superius dictus petrus episcopuset meos successores et pars predicti episcopii amodo et semper antistandum et defensandumipsius lintu, et cui per ea datum paruerit diebus vite ipsius lintu, ab omnibus hominibusomnique partibus, et non illut vel exinde nos aut successores nostros aut pars predicti episcopiitollere aut contrare queramus ipsius lintu, vel cui per ea illut vel exinde datum parueritdiebus vite ipsius lintu. quod si taliter, ut superius legitur, ipsius lintu et cui per ea datumparuerit, non adimpleberimus, tunc hobligo me meosque successores et pars predicti episcopiicomponere ipsius lintu, vel cui vice eius scriptum iste in manum paruerit, quinquaginta aurisolidos constantinos. Unde de omnia et in omnibus, ut supradictum est, ego et successoresmeos et pars predicti episcopii ipsius lintu, et cui per ea suprascripta nostra tradictione velexinde data paruerit adimplendum, guadia dare fecimus ipsum sichelmus et predictum advocatorem ipsius sergi, et mediator posuerunt petrus diaconus filius quondam potoni, pro eoquod et ipse sergius pro vice ipsius lintu dedit nobis ipso argentum et guadia ipsius sichelmiet predicti petri iudici dedit, et ipse sibi mediator exibit; et per eadem guadia hobligabitse et suos heredes, ut facere ipsa lintu diebus vite eius dare supradictum censum in ipsumepiscopium per omnis annum in assumtione sancte marie, et ipsa res laborare et aliut adimplere,sicut scriptum continet, quod nunc ipse sergius ad pars nostri episcopii exinde emisit.Quam te petrus notarius scribere rogabimus. hactum salerno.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 37-39, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.