useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0312
Signature: 0312
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
979, Salerni
  
x
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri paldolfi gloriosi principis, et primo anno eius salerni, et quinto anno principatus domni paldolfi eius filii, mense martius septima indictione. memoratorium factum a nobis constantinus et petrus germani filii iohanni qui sparanus vocabit, eo quod in sacratissimo salernitano palatio ante subscripti ydoneis hominibus per bona combenientia tradiderunt nobis mari filio ciceri et amatus nepotem eius filius petri una pecia de terra in quo pars pastenatum est, et bacuum uno teniente quod habunt in locum felline finibus salernitanis, in monte qui dicitur betranu, qui modo collexerunt da sassulo, cui preteritis illut ad pastenandum traditum habuerunt; et est terra ipsa per hec finis et mensuria: de pede fine ipsorum thio et nepotem et de consortes eorum, sunt exinde passi triginta: de una parte fine de heredes ursi thio illorum: de super parte a parte de serra fine ipsorum thio et nepotem et indeque passi triginta: de alia pars fine de heredes sellicti, et coniungente in ipsa priore fine longitudo est in omni loco passos octoaginta et in medium per trabersum sunt passos triginta ad iusto passum homini mensuratum. hec vero rebus, qualiter superius finis posite sunt et mensuria ipsa percurrit, tota et inclita cum omnia intro se habentes et cum vice de bia sua et vice de fontana illorum qui ibique est a supto in eodem loco felline, et vice de bia ad ipsa aqua mihi tradiderunt. propterea guadia nobis dederunt et mediatorem nobis posuerunt iohannes filius andree tali ordine, ut amodo et usque nobem anni completi licead nos et nostris heredibus tota supradicta tradictione tenere ad nostra potestate, et fobeas et omnis nostre utilitati ibidem facere, et vinea ibi plantare, et omnis fruges et vinum et quicquit annualiter ibidem redierit et fecerimus amodo et usque completi octo anni, totum nostre sit potestati faciendum exinde quod voluerimus et nullam nobis exinde tollere querant; et per ipsa guadia hobligaberunt se suosque filios et heredes defensare nobis et ad nostris heredibus amodo et usque completi ipsi nobem anni tota supradicta sua tradictione ab omnibus hominibus omnique partibus et non illut vel exinde nobis tollere aut contraret. ad completi ipsi nobem anni nos et nostris heredibus habeamus in ipsa terra imfra ipse finis et mensuria vinea facta et lebata et cooperata et de super et de supto laboratam, sicut locus ipse meruerit ut bene paread laboratam et cultatum et pomis, et plicaret se illis et eorum heredes et totum per ipse finis et mensuria, seu si extra ipsa mensuria ibique in ipsa rebus eorum in capite vinea facta habuerimus, totum per medium equaliter inter nos illut dividamus: illis vel eorum heredes tollant illut medietatem, et nobis et ad nostris heredibus tradant illut in sortes medietatem cum vice de bia sua et vice de ipsa fontana cum vice de bia sua per talem firmam scriptionem, ut omni tempore nos et nostris heredibus securiter et firmiter illut habere possamus, faciendum exinde quod voluerimus, defensatum semper illut nobis nostrisque heredibus per ipsi thio et nepotes et per illorum filiis et heredes ab omnibus hominibus omnique partibus, et non illut vel exinde tollere aut contrarent. reditum et palmentum, quod ibi habuerimus, si ebenerint ipsa sortione nostra, habeamus illut nobis, et si ebenerit in ipsa sors eorum, licentiam habeamus nos et nostris heredibus illut exinde disturbare et excutere cum omnis nostra causa que ibi habuerimus et reduceret illut in ipsa nostra sortione sine illorum vel de eorum heredes aut cuiquam hominibus contrarietate vel requisitione. quod si taliter etc: <i>(Statuta multa quinquaginta aureorum solidorum constantinianorum)</i>. et hunc brebem scribsi ego petrus notarius qui interfui. + ego arechisi notarius me subscripsi + ego maraldus + ego radoaldu
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 129-130, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.