useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0314
Signature: 0314
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
979, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini tricesimo sexto anno principatus domni nostri paldolfi glorioso principeet primo anno principatus eius salerni, et quinto anno principatus domni paldolfi eiusfilio, mense aprelis septima indictione. brebem factum a me martinus presbiter et abbas hecclesiesancti maximi, eo quod ante subscripti testes una mecum esset truppoaldus castaldusadvocatorem meus, qui est unum de domini ipsius hecclesie, per vona combenientia guadianobis dederunt nandi fi ius quondam ursi, qui maino bocabat, et petrus, qui letus vocatur,filius leoni, et iohannes ballense filius ciceri, et se ipsis posuerunt mediatori; et per eademguadia hobligaverunt se suisque heredibus amodo et usque duodecim anni completi tenerentad suam potestatem de rebus ipsius hecclesie, quod in eadem hecclesia offertum fuit per rottelmannusfilius ildeprandi, qui est rebus ipsa in locum qui dicitur sancto quirico ubi propioareola vocatur, infra hec finis et mensurie illis inde tenerent. de una parte fine bia, que discernitinter hec rebus et rebus episcopii salernitano, sunt inde passos quinquaginta septem: de aliaparte fine supradicte hecclesie sancti maximi, est inde passi decem et nobem: de alia parte similiterfine ipsius nostre hecclesie, et inde sunt passos biginti sex: alia pars fine poiu, undebia est coniungente in supradicta priore bia, sunt inde passos octoaginta quadtuor, totum ad iustopassum homini mensuratum. hec vero res infra suprascripte finis et mensurie tota et inclitausque ipsi duodecim anni tenerent et eos cluderent sicut meruerit, et illut pastenarentarvustum de vona bitineo sicut meruerit; et quantum binum et fruges amodo et usque ipsoconstitutum inde exierit, totum illut sibi aberent: tantum de medietate, quod ibidem seminaberit,darent exinde annualiter ad pars ipsius hecclesie terraticum secundum consuetudinem deipso locum. ad completi ipsi duodecim anni illis autem suique heredibus abeant in tota ipsaterra per ipsa mensuria pastenatum arvustum et factum et operatum, et lavoratum et cultatum,sicut locus ipse meruerit de super et de subter ut bene paread factum et lavoratum; et da ipsiduodecim anni in antea omni tempore illis suique heredibus, dum voluerit totumque per supradictamensuria illos tenerent, et annualiter temporibus suis totum ipsum arvustum de super etde subter lavorarent et cultarent, sicut meruerit ut vene paread lavoratos et salbos, illum facerent.Et per bindemie faciad scire pars ipsius hecclesie, ut ibidem dirigamus missum nostrum, ettotum ipsum arvustum bindemiarent et poma exinde colligerent sicut meruerit, et quantum binuminde exierit et poma collexerint ibique ad palmentum, dividerent in tertiam partem: parsnostre hecclesie tollad inde una sorte et illis due, et nos demus eorum organeum da binum, etillis temporibus suis ipso organeum conciarent et studiarent sicut meruerit, et in domo sua deipso locum illum reponere, et sortione nostra de ipso binum ibidem mitterent et salbum illosnobis facerent nobis, dum eos inde adducamus absque degeneratione et ingne; et quein ipsa rebus seminaberit da ipsi duodecim anni in antea, de tertiam partem darent nobisterraticum, sicut supradictum est, et dum fuerit missus noster ibidem pro recipiendum ipsa nostrasortione de ipso binum, illis eum notrire secundum suam possibilitatem et eius fueritmensura: et a quo illis vel illorum heredes in suprascripto ordine rebus ipsa tenere noluerintda ipsi duodecim anni in antea, tunc inclita rebus ipsa, qualis illis diebus fuerit lavorata sicutmeruerit, rebertas in ipsa hecclesia et illis nullam sortionem inde tollere. et si de acterra salernitana exierit illis vel exes aliubi abitandum, similiter rebus ipsa sortionem illius,qui, ut diximus, exierit, rebertas in ipsa hecclesia; et si infra tres anni rebersi fuerint abitandumin ac terra, sortionem illius qui redierit, si voluerit illut tenere, sicut supradictum est,redeant ad eius potestatem abendum in suprascripta ratione, et si illut tenere et lavorare noluerint,sicut superius legitur, trasactibus rebus ipsa sint ad potestatem ipsius hecclesie, faciendumquod voluerit. quod si taliter omnia suprascripta non adinpleverint, vel aliquit inde contradixerint,componere hobligaberunt se suisque heredibus ad pars ipsius hecclesie quinquagintaauri solidos constantinos. et hunc brebem scribsi ego arechisi notarius et interfui.+ ego iaquintus+ ego ademari
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 132-134, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
    Persons
    • martinus
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.