useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0326
Signature: 0326
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
980, Salerni
  
x
+ In nomine domini tricesimo septimo anno principatus domni paldolfi gloriosi principis et tertio anno eius salerni, et sexto anno principatus domni paldolfi eius filio, mense magius octaba indictione. memoratorium factum a me ursus atrianense filius marini qui fuit iudex, eo quod intus anc salernitanam cibitate, ante subscripti nobilibus declaro, quoniam manso et leo germani mei per firma carta que scripta est per totone notario, benumdederunt iohanni amalfitano filio mauroni comitis rebus sua, quem abuerunt in cetaria ubi ad fonti dicitur a super ecclesia sancti felis per finis, sicut ipsa carta continet; et pro defensione de ipsa rebus ipsi germani mei dederunt eidem iohanni unum brebem sigillatum continentem de ipsa rebus, qualiter domnus gisolfus concesserat ipsius genitori nostro rebus in eodem loco cetaria in fine de heredibus sancti feli et usque ad fine eius qui fuit traselghisi diaconi, quod ille a palatio espetuto abebat, et da serra de ipso monte usque mare; et unum iudicatum continentem, qualiter ego nominatus ursus in causationes fuit cum iohannes monaghus qui fuit sirentino de ipsa rebus, et ante petrus iudex per lex illum atbincuit; unde et alium unum brebem, qualiter nos germani dedimus ad pastenandum iohanni qui fuit sirentino filio palumbi, rebus in eodem loco infra ipse finis, que ipsa carta continet, quem ipsi germani mei eidem iohanni emisit et mihi nominato ursi remansit de ipsa monimina et brebi sigillati; unum brebem sigillatum continente, qualiter domnus gisolfus concesserat ipsius genitori nostro res in cetaria a super ecclesia sancti felis et alia res in airole; et alium hunum brebem sigillatum, qualiter ipse domnus gisolfus ipsius genitori nostro concesserat res in eodem loco cetaria per as finis: de una parte fine predicti genitori nostro, que per preceptum espetutum abebat de super fine serra de monte: A partibus orientis fine ribus, et revolbente per bia et descendente in mare: de subtus fine aqua de mare; et alium unum brebem, qualiter ipse genitor noster dederat ad pastenandum ipsius iohanni monaghi rebus propinquo aqua de fleschetola infra ipse finis, que ipsa carta ipsius iohanni continet; et alium unum iudicatum, qualiter ego nominatus ursus in causationes fui ante radelgrimo iudex cum ursus et leo presbiter germani filii lupini, qui bocabat flaibulum, de ipsa rebus propinquo aqua de fleschetola. et ipsi germani ursus et leo presbiter manifestaberat nobis, ut de ipsa rebus, que ipsa monimina et brebi sigillati continunt, nobiscum et cum nostris heredibus causare aut contendere nullo modo poterent. Modo quidem ego nominatus ursus cum ipsum iohannes coniuntus sum, eo quod ipsa rebus, que ipsa sua carta continet, per ipse finis, quem ipsi mei germani ei emisit, communem abunt cum ipsi germani mei, et pro quo ipsa illorum medietatem eidem iohanni per ipse finis, que ipsa eorum carta continet, venumdedit. Ideo guadia mihi ipse iohannes dedit et mediator mihi posuit petrus atrianense filius ursi, qui vocabat da luportum; et per eadem guadia obligabit se ipse iohannes et suos heredes, ut ipsa monimina et brebem sigillatum quem ipsi germani mei ei ad defensionem dedit, salbi illi facere absque degeneratione et ingne; et quando nobis et ad nostris heredibus necesse fuerint supradicta monimina et brebem sigillatum, quod ipse iohannes aput se abuit, tunc deant nobis ille ipse iohannes et eius heredes mihi et ad meis heredibus, ut abeamus nos ea, quando nobis necesse fuerit pro ipsa rebus que ipsi germani mei per ipsa carta et per finis que continet, eidem iohanni venumdedit: et ubi finem fecerimus de ipsa rebus, ipsa monimina et ipsum brebem sigillatum salbi, qualis illam nobis dederit per omnes bices aput ipsum iohannes et eius heredes remittamus, abendum eas in predictas rationes, et per omnes bices abeant spatium ipse iohannes et eius heredes, quando nos eorum monimina ipsa et brebem quesierimus sigillatum diebus decem, ut illam nobis deant in eo ordine quem diximus. <i>(Sequitur formula consueta: Quod si etc. Qui pacta non servet multatur centum aureis solidis constantinianis).</i> et ego ei me per guadia obligabi, ut quando ei vel ad eius heredes necesse fuerint monimina ipsa et brebem sigillati quem nos abemus, ut per omnes bices infra diebus decem illas ei demus; et ubi finem fecerit de ipsa rebus, remittant illam aput nos et nostros heredes, abendum eas in predicta ratione per supradicta guadia et obbligata pena. et ego petrus notarius qui interfui et unc brebem scripsi. + ego adenolfus + ego desigius
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 149-150, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.