useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0328
Signature: 0328
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
980, Correiani
  
x
+ In nomine domini nostri ihesu cristi dei eterni tricesimo septimo anno principatus domni paldolfi gloriosi principis, et duodecimo anno principatus domni landolfi eius filii, mense magio octaba indictione. Ideo qui nos, i sumus gariperto filius cuiusdam landoari comitis et landolfus filius cuiusdam landoari, Declaramus nos, quia a plurimos annos predicto landoari comes genitor et abius noster per cartulam emtum abet da <i>(deest nomen)</i> iudicem de cibitate salernitana terra et aqua de ipso lirino, in quo modo molinum factum et edificatum abemus quas predicto genitor et abius noster eodem molinum constructum abuit, qualiter ipsa nostra scriptio continet. Modo bero, sicut nobis qui supra gariperti et landolfi aptum et congruum est vona nostra bolumtate, tamen ego qui supra landolfo pro bice mea et pro parte et bice londoari nepoti meo filio cuiusdam landoari germani mei, per hanc cartula donabimus vobis iohanni comes palatio de predicta cibitate salernitana et filius cuiusdam lamberti comitis, hoc est de ipsa terra . . . de ipse sorti et partem et pertinentiam nostram de iamdicto lirino; In hoc ordine, ut licentiam et potestatem abeatis de ipse sorti nostre de predicta aqua clausurie ibidem mictere et iamdicta aqua rebocare in ipso curso de ipsa arcatura nostra, qualiter vobis necessum fuerit iusta ratione, et licentiam et potestatem abeatis sibe at latere de iamdicto nostro molino, sibe de subter et super facere et edificare molinum iusta ratione, et abere ipsum vestre potestatis absque contrarietate et lesitionem de predicto nostro molino, ut semper eodem molino nostro bene et iusta ratione macenare possant, sicut de antea et usque modo ipse molino nostro macenabit. sic tamen de ipsa aqua que babit ex . . . licentiam et potestatem abeatis ipsam claudere in ipso curso, qui fuit betere de ipso lirino, et ubi bobis necessum fuerit iusta ratione et rebucare ipsa aqua debeatis in ipsa arcaturia nostra, ubi ipsum molinum nostrum edificatum abemus, et in medietatem de ipsa aqua faciatis et abeatis ipsum molinum vestre potestatis absque impedimento et lesitionem de ipso molino nostro, ut bene et iusta ratione macenare possat, ut dictum est; quia in tali ratione et ordine tibi ipsos donabimus cum bia sua ibidem intrandi et exiendi at possessionem vestram et de vestris eredibus abendi, possidendi, faciendi exinde de ipsa medietate, sicut diximus, sine lesitione de ipso molino nostro omnia quem vobis placuerit. Unde de illut quod superius vobis donabimus, nobis nec uxori nostre, nec alii cuilibet exinde nullam reserbabimus, ut dictum est. Et pro suprascripta donatione confirmandam, iustam lege nostra langobardorum launegild suscepimus nos qui supra gariperto et landolfo a te qui supra iohanne comes palatio; hoc est camisum unum in omni decisione; ea ratione, quatenus amodo et semper vos qui supra iohannes comes palatio et vestris eredibus firmiter abeatis et possideatis integra suprascripta nostra donatione que superius bobis donabimus, Et obligamus nos qui supra gariperto et landolfo. tamen ego qui supra landolfo pro bice mea et pro parte et bice suprascripti nepoti mei, nos et nostris eredibus vobis qui supra iohanni comes palatii et at vestris eredibus integra suprascripta nostra donatione defendere et antestare semper a parte uxoribus nostris et ab omnibus illis hominibus et partibus, cui vel ubi per nos aut per suprascripti genitori nostri bobis ipsos tollere aut contrare boluerit; ab aliis bero hominibus et partibus vos bobis ipsos defendere et antestare debeatis cum ista cartula et cum aliis vestris rationibus, quomodo vel qualiter melius potueritis bicibus nostris, quia in tali tenore bobis ipsos donabimus. si autem nos vel nostris eredibus hanc cartulam donationis de quibus continet, per qualecumque ingenium disrumpere aut remobere quesierimus et non bobis compleberimus omnia, sicut superius legitur, decem bizantinos solidos pena nos et nostris eredibus vobis et at vestris eredibus componere obligamus, et omnia suprascripta vobis percompleamus, et hanc cartulam donationis de qualiter continet, firma permaneat semper in iamdicta ratione et tenore que superius continere bidetur, et taliter nos qui supra gariperto et landolfo, qualiter nobis congruum fui, fecimus. et ita te aghenolfus notarius scribere rogabimus. Actum Capuaque. + ego adenolfus comes + ego landolfo
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 152-153, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Correiani
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.