useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0335
Signature: 0335
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
981, Salerni
  
x
+ Chartulo securitatis atque diffinitionis a me sergius filius stefani calendola a presenti die prontissima volumtate deliveravimus atque et in presentis diffinivimus vobis domno lupino filio mauroni comitis de pantaleone comite de causatione, quam vobiscum habuimus de omnia ipsas hereditates, quod habemus in fonti, dicendo a parte nostra, quia in omnia ipsam hereditatem quod in fonti habetis, habemus ividem ipsam portionem nostram et ad niciforium germanum nostrum tantum nobis, quantum exinde per chartulam donationis donavit et dedit michi et at niciforium germanum nostrum domno urso tio nostro filio lupino de hereni, et vos dicendo a parte vestra verum dicitis, quia suprascriptus ursus tius vester dimisit vobis tantum de ipsam portionem suam, quantum ipsa chartula vestre donationis proclamat; set finem fattam habemus exinde vobiscum medietatem, nobis exinde firmasti per chartulam quod nos habemus, sicut ipsa chartula nostra per ordinem scripta est; et de ipsa reliqua medietatem qui vobis exinde remansit, postquam ipsa chartula nostra fecistis scribere, fecimus exinde finem vobiscum ante homines bonos, ut daret vobis de ipse terre bacue ividem in fonti de ista parte sancti felicis per nominatibum supra ipsum quercum maiore at ipsa lama idest passi cammisali quadraginta de longitudinem, et passos cammisales viginti de latitudinem; et quando eos incipere at scippandum, dare vobis tari quattuor, et quando ividem armare vineam, iterum dare vobis alios tari quattuor; et quando ista finem fecimus, stetit inter nobis, ut neque de ipsam portionem vestram aut de predictum niciforium germanum vestrum plus non querere de tota pertinentia de fonti. iterum dicendo a parte nostra absit hoc et veritas non est, ut de ipsam portionem de niciforium germanum nostrum fecissemus finem, set tantum de suprascriptam portionem meam fecimus suprascriptam finem quem vos dicitis, quia ipsa portionem de predictum niciforium per vestra absolutione postea comparavi a leone monacho filio suo. iterum dicendo a parte vestra verum dicitis, quia per absolutionem nostram eam comparastit, propter quod nobis exinde obligati fuistis, et quando eam comparastis, stetit inter nos et vos, ut de hec omnia in suprascriptum placitum staret. Unde inter nos habuimus altercationes multas, et nobis altercantibus ivimus exinde at iudicium ante presentia domni mansoni gloriosi ducis et imperialis patricii, et domni iohannis gloriosi ducis filii eius, et per eorum ores recepimus rectum iudicium, ut si vos a parte vestra potueritis habere duo testimonia qui nobis exinde iurare et firmarem inter nos ipsam finem, quem vobiscum antea fecimus de hec omnia, sicut superius diximus, ubi ipsi testimonia exinde iurare, nos vobis exinde restituem firmarem et tradere vobis ipsa chartula, quod nobis fecit scribere suprascriptus leo monachus, et ipsa alia chartula, quod tu nobis fecistis scribere; et si exinde testimonia habere non potueritis, nos a parte nostra haberemus prontissimi exinde iurare et firma exinde inter nos ipsam finem; et si nos iurare non oportuerit, iurare vos a parte vestra. post vero receptum iudicium atduxistis nobis duo testimonia, qui parati fuerunt nobis exinde iurare; set placuit deo, antequam iurare, benimus vobiscum exinde in conbenientia vervo gratie et bone voluntatis et fecimus vobiscum exinde bonum finem, iuxistis nobis ividem at latus passos cammisales quadraginta de longitudinem et de latitudinem passos decem, que fiunt in simul passos cammisales quinquaginta de longitudinem et passos cammisales triginta de latitudinem, et dedistis nobis viam per ipsa lama unde ipsi alii portionarii vestri andant, et dedistis nobis tari octo et retdidistis nobis tari dui, quod nos at suprascriptum leonem monachum nepotem nostrum dedimus, qua hab eo comparavimus ipsam portionem de niciforium genitorem suum, et nos dedimus vobis ipsa chartula, quod tu nobis fecistis scribere, et firmamus vobis per hanc chartulam; ut si aput nos vel aput nostros heredes chartula de fonti, vel de eius pertinentiam inbenta fuerit aput vos vel aput vestros heredes, eas mittere deveamus sine vestra damnietate. et si per qualecumque tempore nos aut heredes nostri suprascriptam hereditatem, quod tu nobis largistis, vel qualecumque alia causa de fonti vel de eius pertinentiam vindere benierimus, vobis et at vestros heredes eas vindere deveamus at appretiato, sicut a bonos hominibus appretiatum fuerit, at alia humana persona non audeamus eos vindere per nullam data occasionem et per nullum humanum ingenium, et neque per vicaria vel in donationem at nullam humanam personam eos non demus vel colludium exinde faciamus, et nullam causam de aliam de fonti nos aut heredes nostri vobis at vestros heredes non queramus, set hec omnia habeamus in nostra potestate, sicut superius diximus, et in omnia et in omnibus exinde inter nos diffinivimus, sicut superius legitur, et firmamus vobis exinde hanc chartulam securitatis in omnem deliverationem et in omnem decesitionem; ut si per quobis tempore, per quobis modum vel ingenium, ut sive nos aut heredes nostri vel a nobis summissam personam, vos aut heredes vestros vel qualecumque hominem pro vestra parte de hec omnia, unde vobiscum finem fecimus, vel de qualecumque alia causa de fonti vel de eius pertinentiam querere aut molestare presumserimus, centum bytianteos vobis componere promittimus, et hec chartula sit firma in perpetuum. + ego petrus filius constantini de sergio comite de toma sirico testis sum. + EGO taurus filius leoni de urso comite a suprascriptis personis rogatus supter scripsit. + ego marinus filius iohannis de marino testis sum. die prima mensis decembris indictione decima
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 160-162, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.