useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0337
Signature: 0337
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
982, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni eiusfilio gloriosi principibus, mense abbrelis decima indictione. memoratorium factu a me martinus presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante presentia petri iudici et alii testesconiunctus sum cum petrus filius madi de nuceria, ad faciendum cum eo finem de rebus illade locum qui dicitur angre et casa amabile, unde ante os dies cum eos in causationes fuit,et per partes monimen ipsius ecclesie et iamdicti petri ostensa fuit et accidit iudicium, utpars ipsius ecclesie inde iuraret, et eos in ipsa ecclesia appropriare. modo autem, ut diximus,proterea sumus coniunti et, sicut utrisque combenit, ipse petrus per succeptum launegilt donabitmihi ipsum sacramentum, quam de rebus ipsa ei persolbere debuit, per colloquium bonorumhominum remisit et tradidit ad meam potestatem per bona combenientia ipse petrustota rebus illa de supradicto locum, unde inter nos causationes abuimus et que monimina eiuscontinet quod tando inde ostedit; idest una cartula, qualiter porcari filius petri benumdedit lupifilio romani terra in casa amabile per finis; alia sergii filius palumbi benumdedit ipsius lupiterra in ipso locum per finis; alia scribtio, qualiter ipse lupus in causationes fuit cum lupus filiocausi et cum palumbus filio boni de terra ipsa quod ei benumdedit ipse sergii filius palumbi,et ab illis abincuit eos; alia iohannes filius fusuli benumdedit ipsius lupi terra in ipsolocum per finis; alia, qualiter iohannes filius baleri benumdedit iohanni et romani filii lupiterra in ipso locum casa amabile per finis; due scribtionibus continebad, qualiter adelfrid filiusadelmanni in causationes fuit et finem fecit cum iohannemari presbiter de bia quod ei monstrabitde ipso locum casa amabile, sicut superius diximus, inclita rebus ipsa et quantum supradictamonimina continet, remisit et tradidit ad potestate mea, omni tempore pars ipsiusecclesie securiter eos abendum et faciendum quod boluerimus inde et de ipsa monimen, etsemper ipse petrus et suis eredibus defensare eos et ipsa monimen nobis nostrisque successoribusda omnis homines omnique partibus. et si taliter eos nobis nostrisque successoribus nondefensaberint, vel si de aliquit, de quod superius legitur, quesierit remobere aut contrare et talianobis non adinpleberit, per bona combenientia componere hobligabit se et suis eredibus nobisnostrisque successoribus quinquaginta auri solidos constantinos. et nos pro taliter per bona combenientia,una mecum esset waiferius castaldus qui est unum de dominii ipsius ecclesie, sublaxabimuset tradidimus eidem petri una pecia de terra bacua cum aliquantis arboribus de eodemloco angre ubi casamaurese dicitur, unde pars ipsius ecclesie causationes abuit cum maghenolfusfilio radoin et eos ab ipsum maghenolfus adbincuit; ideo quantum a ipsum maghenolfus ibidemadbincuit, eidem petri tradidimus, et as finis terra ipsa habet: de una parte fine bia, et deduabus partibus fine de eredes ipsius maghenolfi, et de alia parte fine de eredes predicti maghenolfiet fine iamdicte ecclesie sancti maximi. infra iste finis inclitum illut eidem petri tradidimus,securiter et firmiter ille et eius eredes eos abendum et faciendum quod boluerit. et ipsamonimen, quam ipse petrus nobis dedit, si boluerimus de supradicta sua tradictione per nosesset auctores, potestatem abeamus in omnibus inde causare et finem facere bice eius cumipsa monimen et cum quale rationem inde abuerimus; et quando quesierimus illis inde aberedefensores, remittamus ad eorum potestate ipsa monimen, et ipse petrus et eius eredes defensaremihi meique successoribus inclita supradicta tradictione, sicut supra legitur. et hunc brebemscribsi ego ademari notarius qui interfui.+ ego qui supra petrus iudex+ ego amatus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 164-165, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
    Persons
    • martinus
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.