useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0343
Signature: 0343
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
982, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini primo anno salerno principatus domni mansoni et domni iohanni filio eius gloriosi principibus, mense iunius, decima indictione. Ego mulier nomine ima filia quondam mauronti et uxor fuit petri, dum imvalida infirmitate me iacere cognosco, unde, nisi divina misericordia mihi non obbiaverit, citius de oc seculo dimissa sum; set data est mihi a domino protectione, vona in me cognosco abere memoria et rectum loquere possum, iugitavi que dei sunt iudicia et oc seculo instavile est, ne suvito me mulier morte prehoccupet et rebus et causa mea iniudicatam relinquam; set ideo iudico et dispono atque im manu commito leoni presbiteri rector ecclesie vocavolo sancti angeli in lenzaria, et maioni qui dicitur musi de idem loco lenzaria, ut per istorum nomina pro meis partibus et salutis anime mee nominate mulieri offerta abeat in prefata ecclesia medietatem una petia de terra cum arboribus suis vitatis et aliis fructiferis rebus mea, que abeo in ipsa clusa quod a parte occidenti que finis abet: de duobus partibus fine eiusdem ecclesie, unde de una ex is finis, quod est a partibus septemtrionis, infra hec rebus et alia rebus prefate ecclesie; est vero via que mergit ad ipsa via plubica, que mergitur ad ipso castello: a parte orienti fine ex ipsa rebus quod est reliqua medietas: a meridie fine de rede guaimarii comitis et perbade ad fine priora sancti angeli. ec vero terra, qualiter finis concingitur, totam in eadem ecclesia seat offerta; tamen ego mulier per consensu et largitatem eiusque viro meo, in cuius mundium iacere me cognosco, interea cum inferius et superius et cum viis et andite sue, et cum omnia intre se abentibus et pertinentibus, trasactibus nomine funditus in eadem ecclesia siat offertum, sine omnis contrarietatem de meis eredibus aut cuiuscumque a meis partibus. unde obligo meos eredes vel quis a meis partibus eos removere vel retornare quesierit, et meos eredes eos in eadem ecclesia non defensaberit, obligati siat meis eredibus, aut quis a meis eos querere presumserit, componere in predicta ecclesia et ad eius rectoribus et cui eos in manu commisi, ut superius declaravimus, viginti solidos costantinos, et que prelegitur, firmum in predicta ecclesia et ad eius rectores maneat im perpetuum. sicut te magelgardus diaconus et notarius taliter scribere rogavimus. + ego petrus presbiter et abba + ego teofri + ego stefanus presbiter
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 173-174, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.