useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0346
Signature: 0346
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
982, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri mansoni et domni iohanni filio eius gloriosi principibus, mense octuber undecima indictione. ante nos romoaldus filius alfani castaldei causavit iohannes presbiter filius cuidam leoni de intus civitatem salernitanam cum iaquintus filius ermengardi de locum nuceria, et causanter adversus eum ipse iohannes presbiter dixit, quod malo ordine et sine ratione ipse iaquintus introisset in rebus sancti maximi de locum nuceria ubi ad catacanzulu dicitur, quem ipse iohannes presbiter in beneficium retinet da pars iamdicte hecclesie sancti maximi, et eas ipse iaquintus calvasset et exfossasset, et fecisset per ipsa rebus via carrara; quo audito ipse iaquintus talia adversus se dicentes audivit, responsum eidem iohanni presbiteri retdidit dicendum non esse veritas, quod in rebus prephate hecclesie sancti maximi nec introisset, nec calvasset, nec exfossasset, nec via carrara ibidem in ipsa rebus sancti maximi numquam fecisset. nos superius romoaldus, dum taliter ipsum iaquintus dicentem vidimus et agnovimus, ideo inter eis iudicavimus et pars partium illis guadiare fecimus, ut ipse iaquintus secundum legem iuraret ad pars ipsius hecclesie, quod in ipsa eadem rebus sancti maximi malo ordine et sine ratione non introisset, nec eas calvasset aut exfossasset, nec via carrara ibidem numquam fecisset: unde ipse iaquintus de se plicandum et exinde iurandum ad pars ipsius hecclesie secundum legem mediatorem eidem iohanni presbiteri posuit iohannes filius radelgrimi; et ipse iohannes presbiter posuit ei mediatorem mirandus filius madelfrid. et taliter tibi guisoni notario scribere precepimus qui interfuisti.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 176-177, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.