useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0355
Signature: 0355
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
983, Salerni
  
x
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri mansoni et iohanni filii eius gloriosi principes, mense iunius undecima indictione. memoratorium factum a me iohannes amalfitanus filio mauroni comitis, eo quod intus salernitanam cibitatem ante presentia domni amati venerabili presuli sancte sedis salernitane, et ante eum astarent ademarius iudex et alii supscripti nobilibus, per demandatione ipsius domni presuli coniuntus sum ad vonam combenientia cum iohannes iudex advocator ipsius episcopii: ipse iohannes iudex pro vice ipsius episcopii propter rebus ipsa de cetaria ubi ad fonti dicitur, quam ipse domnus episcopus per firma cartula commutationis ordine datum abuit areghisi comiti filio iohanni per finis, sicut ipsa cartula continet, et ipse areghisi per alia cartula rebus ipsa mihi datam abet. Nuc quidem, ut diximus, per largietatem ipsius domni presuli et ipsum astante, per vona comvenientia guadia mihi ipse iohannes iudex dedit et mediatorem mihi posuit maraldus filius quondam risi tali ordine, ut diligenter absque omni colludio causare pars ipsius episcopii cum filii marini iudici atrianensi de ipsa rebus de cetaria, quam ipse areghisi per ipsa cartula mihi dedit et pars ipsius episcopii illut commutationis ordine ipsius areghisi datum abet; et si pars ipsius episcopii abincere potuerint ipsi filii marini iudici vel suis heredibus de ipsa rebus, tunc nos abeamus illa, sicut ipse cartule nostre continet; et si forsitans ipsi filii marini iudici et suis heredibus advincere potuerint pars ipsius episcopii de ipsa rebus, et pars ipsius episcopii fecerint nobis exinde iurare, ut nullum colludium cum eis exinde fecisset, tunc ab illo die in antea non queramus abere defensores pars ipsius episcopii de ipsa rebus contra ipsi filii marini iudici vel contra suis heredibus, set abeamus nos rebus ipsa securiter, sicut continet nostre scriptiones, quod a parte de ipsi filii marini iudici exinde abemus, nec queramus ipsam compositionem ab ipso episcopio que ipsa cartula commutationis continet; set tamen de aliis ominibus et partibus defenset nobis ipsa rebus pars ipsius episcopii eiusque rectoribus et adimplead nobis omnia, sicut continet ipsam scriptionem, quod pars ipsius episcopii exinde emisit ipsius areghisi. et si taliter <i>etc: Composita poena per quingentos aureos solidos constantinianos</i>. verumtamen, ut diximus, si ipsi filii marini iudici vel suis heredibus advincere potuerit pars ipsius episcopii de ipsa rebus, ab illo die in antea pars ipsius episcopii non queramus abere exinde, ut dictum est, defensores contra ipsi filii marini iudici, nec contra ominibus ipsis, qui ad pastenandum tultum abunt ab ipsi fili marini iudici infra ipse finis; nam ab aliis hominibus et partibus defenset illut nobis pars ipsius episcopii, sicut ipsa cartula continet, per supradicta hobligatione. et hunc brebem scripsi ego aghenardus notarius qui interfui. + ego madelfreda + ego desigius + ego guido + ego qui supra ioannes iudex
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 188-189, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.