useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0365
Signature: 0365
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
984, Salerni
  
x
+ In nomine domini primo anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius filio gloriosi principibus, mense . . . duodecima indictione. Ideo que ego lamfreda filius quondam magelgardi de mitiliano clarefacio, quoniam mihi et petri et guisenolfi germani mei pertinentem est habere quartam partem de due pecie de terris campense et silba in locum beteri, ista pars et ex illa pars flubio beteri, ubi propio ad molina dicitur, qui habet finis ambo ipse pecie: de una parte fine bia puplica: et de alia parte fine ballocellu, unde aqua decurrit qui coniungit in ipso flubio, et trabersante ipso flubio, sicut rebolta discernit, et per ipsa rebolta coniungente in ripa que ibidem est, et da ipsa ripa pergente et rectum saliente usque in bia qui dicitur da traberse: et de alia igitur parte fine ipsa bia: et de alia parte fine leoni atrianensi filii gutti, sicut terminatum est, et exiente et coniungente in ipso flubio et trabersante ipso flubio et pergente per fine ipsius leoni, sicut et inde terminatum est, et coniungente in ipsa bia quod est priore fine. infra iste finis nobis nominati germani est pertinentem inclita quartam parte, et tibi nominato leoni est pertinentes inde sortione birini thii nostri; et ideo ego superius nominatus lamfreda, sicut mihi congruum est, bona mea volumtate, ante supscripti testes per anc cartulam venumdedimus atque ad semper habendum confirmavit tibi predicti leoni filio predicti gutti tertiam pars de inclita ipsa quartam parte, quod nobis est pertinentes infra iamdicte finis, et ipse due sortiones ante os dies emtum habetis per firma cartula da ipsi germani mei de ipsa quartam per iamdicte finis. unde nullam mihi, aut uxori mee, aut cuiquam hominibus, vel in quavis partibus exinde restitit aut dicimus remanere sortionem; set, sicut superius diximus, inclita tertiam parte de ipsa quarta, quod est mea sortione, tibi nominato leoni venumdedimus cum monimen omnibusque inde pertinentes cum bice de bie sue, ad securiter ac firmiter amodo et semper tu tuisque heredibus eos habendum, possidendum, dominandum, omnia exinde faciendum quod volueritis. unde pro confirmandam et stabiliscendam anc nostra bindictione a presentis recepi a te nominato leo statutum pretium, i sunt auri tari boni tres, sicut inter nos combenit in omnis deliberatione. finitoque vero pretium ipsum aput nos ea ratione, per vona combenientia mea volumtate guadia tibi dedi et me ipsum tibi mediatorem posui; et per ipsa guadia obligo me et meos filios et heredes amodo et semper antistandum et defensandum tibi tuique heredibus inclita supradicta nostra bindictione a pars uxori mee et da omnis homines omnique partibus. si autem, sicut dictum est, taliter etc: <i>Sequitur consueta formula. Pretium statutum fuit per decem aureos solidos constantinianos</i>. et taliter scribere rogavimus te iaquintus notarius. actum salerno. + ego ioannes + ego ursu
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 204-205, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.