useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0376
Signature: 0376
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
985, Nuceriae
  
x
+ In nomine domini secundo anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni filio eius gloriosi principibus, mense magius tertiadecima indictione. ideo que nos, hi sumus falco filius fasani, et iohannes filius corbini, et mirandus et petrus germani filii maraldi, et maio et madelfreda germani filii madelmi, qui sumus toti fratres et sortifices in una hereditate, de sicut nobis congruum est bone nostre volumptatis, ante subscripti testes pro cristi et salvatori nostro misericordia, quam et pro remedium salutis hanime nostre et de nostris parentibus, per hanc cartula offeruimus nos toti suprascripti fratres in hecclesia vocabulum sancti adiutoris, quem nos renobabimus et dedicavimus in rebus nostra de locum pucianu nostrisque pertinentiis subtus monte levinu una pecia de terra nostra cum arbustis vitatis, quem habemus in dictum locum pucianu, que abet finis et mensurie: a pars occidentis fine via antica, sunt inde per mensuria longitudo passi sexaginta unum: a pars meridie fine iohanni sartori filius sergi sartori, sunt inde latitudo passi viginti quadtuor: a pars orientis fine terra sancte marie, sunt inde longitudo passi quinquaginta octo: de subter parte a septemtrione fine nostra supradicti fratres, sunt inde latitudo passi triginta quinque et medium, ad iusto passum hominis mensuratum. hec vero clausum, qualiter superius finis posites et mensuria ipsa percurrit, cum proprie finis et vice de via sua et cum omnia infra se habentibus trasactibus nomen a funditus illos in prephata hecclesia sancti adiutoris offeruimus in tali ratione, ut amodo et semper ipsa iamdicta hecclesia, et eiusque rectoribus, sibe presbiter, sibe monachis, eos habendum, dominandum, possidendum, et de ipso frugium faciendum omnia, quod voluerit. ex qua promisimus et obligavimus nos nominati falco, iohannes, mirandus, petrus, maio, madelfreda et nostris heredibus predicta nostra offertione in prephata hecclesia et ad eius rectoribus defensandum a partibus de uxoribus nostre et da omnis homines omnique partibus. quod si minime etc. <i>Qui pacta non servet, tenetur solvere viginti aureos solidos constantinianos</i>. si autem ipsa nostra offertionem pars episcopii subtraere quesierit de potestate de illo rectores, qui in eadem ecclesia officiaverit et regimen exinde habuerit, ut de eius potestate siad distractum, tunc presentaliter redeat ad potestatem de nostris heredibus, et per ista cartula semper redeant ipso frugium de ipsa eadem rebus ad potestatem ad vivendum ad ipso rectores, qui in eadem hecclesia officiaverit et regimen exinde habuerit in predicta ratione. quam te guisonem notarium scribere rogavimus. actum nuceria. + ego petrus diaconus + ego iochardus
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 224-225, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Nuceriae
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.