useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0384
Signature: 0384
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
986, Salerni
  
x
+ In nomine domini tertio anno principatus domni nostri iohanni et domni nostri iohanni et domni widoni eius filii gloriosi principibus, mense aprelis quartadecima indictione. memoratorium factum a me guaimarius filio bone memorie guaiferi comitis, eo quod ante subscripti novilibus vice mea et vice guaiferi germanus meus tradidit ego ad tenendum et residendum petri magister, qui fuit de fines grecorum et nunc commanente est in ec cibes, tribus applitora de terra et casa nostra de intus hanc salernitanam civitate a super ecclesia sancti mathei infra hec finis: de ex omni parte fine nostra. ideo infra ipse finis ipsa tribus applitora de terra et casa ipsius petri tradidit ad residendum, amodo et usque decem et octo anni completi licead illum et eius heredes ividem residere et abitare, et omnis sue hutilitati iusta ratione ivi facere; et amodo et usque duobus anni ipsa casa conciare et cludere et cooperire, sicut meruerit casa terranea, et per omnis annum deant michi et ipsius germani mei et ad nostris heredibus pro seditura de ipsa terra et casa duo auri tari boni per omnis annum usque ipso constitutum in kalendas de suprascripto mense; et amodo et usque ipso constitutum, quando nos illum inperaberimus, vel missum nostrum pro conciandum nobis paraturie de selle et finali et centre faciendum et aliut qui nobis necessarium est de arte illius, scepto mannarie et bommiri et zappe; nam de aliut nos demus ei ferrum et qui necessarium est, et ille eos nobis laborare, sicut meruerit, et de illut quod nobis laboraverit; pro taliter non querad aliquit a nos tollere. unde per bona combenientia wadia michi ipse petrus dedit et mediatorem michi posuit se ipsum; et per ipsa guadia obligabit se suique filiis et heredes, ut si aliquit, de quomodo superius legitur, quesierit remobere aut contrare, per ipsa wadia hobligabit se suique filiis et heredes componere michi vel ipsius germani mei et ad nostris heredibus decem auri solidos costantinos, et omnia per suprascripto hordine per invitis nobis compliret. et hunc brebem scripsi ego alderissi notarius qui interfui. + ego andrea + ego ademari
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 235-236, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.