useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0393
Signature: 0393
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
987, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini quarto anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni eius filio gloriosi principibus, mense september prima indictione. Memoratorium factum ha me guido filius quondam guaimarii comiti, quam et nos guaimarius et guaiferi germani filii quondam guaiferii, eo quot ante bonorum hominibus qui supterscripti sunt, dedit et tradidimus nos at pastenandum at medietatem iohanni filius ursi et ansifrede filius prandi de locum balintino huna pecia de terra nostra baciba, quod communiter habemus in dicto locum balintino hubi proprio at cesine computatur, que abet finis et mensuria terra ipsa; de uno latu qui est im partis horientis fine rebus ecclesie sancti archangeli, sunt inde passos sexaginta tres: a pars meridie fine ipsius iohanni et de eredes lupi, sunt inde per mensuria passos viginti septe et pedes quattuor: ha pars occidentis fine de eredes landoari, sunt inde per mensuria passos septuaginta hocto: a pars septemtrionalis fine nostra qui supra guidoni et guaimari et guaiferi, sunt inde per mensuria passos quadraginta sex et pedes tres, et in medium locum est terra ipsa latitudo passos triginta tres et pedes duo, totum at iuxto passum homini mensuratum. ec bero clausum infra nominate finis et mensurie totum ipsorum qui supra iohanni et ansifrede at pastenandum dedimus cum bice de bia sua. unde per bona combenientia guadia nobis qui supra guidoni et guaimarii et guaiferi dederunt ipsi nominati iohannes et ansefreda, et mediatores nobis posuerunt se ipsos tali ordine, ud amodo et usque decem anni completi ipsi qui supra iohannes et ansifreda vel eorum filiis et eredes debeat tenere et pastenare ipsa pecia per supradicte finis et mensurie; et nos autem vel nostrisque filiis et eredes defensemus ipsorum iohanni et ansefrede vel ad eorum eredes tota et inclita ipsa pecia per supradicte finis et mensuriis cum bice de biis suis da omnis homines omnique partibus, et non eos heorum tollere aut contrare queramus ante ipso constitutum. iterum et quotcumque laborem seminaberit vel recollixerit infra predicto clausum, nullam nobis exinde dare debeant usque ipso constitutum, et liceat ipsi nominati iohannes et ansefreda vel eorum heredes in ipsa rebus fobee et omnem suam hutilitatem facere, et eos pastenare harboribus et vitis, et faceret ibidem pastinum bonum cultum et surtum et operatum, sicut lcous ipse meruerit; et amodo et usque decem anni completi, de quantum vinum in ipso pastino fecerit vel labores, totum et inclitum illos sibi habeant et faciant exinde omnia que eis placuerit; et da ipsi decem anni completi in antea omni tempore debeat ipsi nominati iohannes et ansefreda vel eorum heredes laboraret ipso pastino de super et de supto per supradicte finis et mensurie, ita ud in omnibus bene pareat laboratum et cultatum, et per vindemie tempore debeat eos vindemiare hacto tempore, et faciat nos vel missos nostros scire at recipiendum medietatem de ipso vino quem exinde fecerint at palmentum: nos qui supra guido, guaimarius, guaiferius et nostris filiis et eredibus tollamus omni tempore de ipso vino medietatem, et ipsi supradicti iohannes et ansefreda et eorum heredes medietatem. et de quem semen seminaberit in ipsa rebus da ipsi decem anni in antea, omni tempore deant nobis exinde terratico ad aream secundum consuetudinem loci illius, quam omnem hannum concient nobis ipsi suprascripti et eorum heredes hunum organeum da vino cum sua circla et spendio, et reponant eum in cellario nostro quod habuerimus in eodem locum balintino, et communiter ducant ipsa sortione nostra de ipso vino ad ipso cellario et reponant eos ibi in predicto horganeo; tantum in ipso horganeum non recipiamus alium vinum, nisi quantum nobis da ipsi nominati iohannes et ansefreda et da eorum heredes hebenerint. quot si ec omnia etc: <i>Statuta multa triginta auri solidorum constantinianorum</i>. + et unc brebem scripsi ego petrus clericus et notarius qui interfui. + ego madelfreda + ego grimoaldo
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 245-247, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.