useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0395
Signature: 0395
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
987, Salerni
  
x
+ In nomine domini quarto anno principatus domni nostri iohanni et domni guidoni filioeius gloriosi principibus, mense octuber prima indictione. ante me petrus iudex coniunti suntamatus filius adelgrimi de locum nuceria et cennamo presbiter et abbas ecclesie sancti maximide intus anc salernitanam cibitatem, una cum ipso abbate adesset romoaldus qui est de dominiiipsius ecclesie, ad faciendum inter se finem de duobus pecie de terris de eodem loco nuceria ubiad puteum regente dicitur, quod pars ipsius hecclesie ad pastenandum dedit ipsius amati, etipse amatus cum ipso abbate causabit, ut contrasset ei ambo ipse pecie de terris, et ipse abbasdixit, ut rebus ipsa ei contrasset, pro quibus ipse amatus illam non pastenabit, sicut inde hobligatusfuit, et per legem exinde componere debuit ipse amatus ad pars ipsius hecclesie, et peripsum amatus ostensum fuit unum brebem continentes: vicesimo nono anno principatus domnigisolfi principis, mense aprelis quinta indictione. gregorius presbiter et abbas ipsius ecclesiesancti maximi laborandi et pastenandi ordine tradidit ipsius amati ambo ipse pecie de ipsoputeum regentem. una ex ille per as finis: a meridie fine, quomodo flubio discernit a fine sanctemarie de eodem loco nuceria, inde passi quindecim et medium: ab occidente fine ipsius amati,sicut limite et sepe discernit: a pars septemtrionis fine rebus ipsius hecclesie sancte marie, quod ipse amatus ad pastenandum et laborandum retinuit, et inde sunt passi tridecim et medium: aborientis similiter fine rebus ipsius hecclesie sancte marie quod ipse amatus ad pastenandum retinuit,et inde passi quadraginta octo. ipsa alia pecia per hec finis: a meridie fine ipsius amati,sicut sepe discernit, sunt inde passi biginti duo et medium: ab occidentis fine bia antica: a septemtrionefine sicaite, et inde passi triginta: ab oriente fine prefate hecclesie sancte marie, et indepassi quinquaginta quadtuor. ambo suprascripte pecie de terris per supradicte finis et mensurieliceret ipsum amatus et eius heredes, dum illis volerent, sue potestatis tenere et fobee et omnis sueutilitati ibidem facere, et usque nobem anni completi ipse amatus et eius heredes abere ipse duobuspecie de terris infra ipse finis et mensurie pastenati arboribus et vitis et factum ibidem arbustumvitatum, quomodo de tantos annos in ipso locum meruerit. et iam in antea, dum eos ipse amatuset eius heredes illut tenere voluerint, per tempore per omnis annum ipso arbustum laborare etcultare, et quantum vinum et victum annualiter inde exierit, dividere illut in tertiam partem:pars ipsius hecclesie tollere de ipso vinum tertiam partem et de ipso bictum tollere tertiampartem de ipso terraticum, et ipse amatus et eius heredes due sortis; et supradictus abbas cumipso suo advocatore dixit, ut non illut pastenasset, sicut ipso brebem continet. et dum superrebus ipsa coniunti fuerunt et pro quibus illam non inbenierunt sic pastenata et laborata, sicutdeclarat ipso brebem et constitutum, que inde positum fuit, a plurimis temporibus transiit quesit ipse abbas, ut ipse amatus remidtere ad potestatem predicte hecclesie supradicta rebus autiustitiam in ipsa hecclesia inde persolbere. ipse amatus neque rebus ipsa retdere voluit, nequecompositionem inde faceret; set postulabit ipsum abbatem, ut rebus ipsa dimidtere ei per illo ordine,sicut inferius declarat. ipse abbas talia audientes per locutionem bonorum hominum, pro amoreomnipotenti deo dixit talia facere et, sicut utrisque complacuit, ipse amatus remisit ad potestatempredicti abbati supradicta scriptionem quam ostedit, et ipse abbas sublaxabit ei ipsacompositionem et quicquit cum eo inde causare potui; et tota supradicta rebus per supradictefinis et mensurie tradidit ad tenendum predicti amati tali ordine, ut amodo et usque decemanni completi ad sua et de suis heredibus tenere potestatem et omnis sue utilitatis ibidem facere,et quantum vacibum ibidem est, pastenare et facere arbustum, sicut meruerit, ut ad completiipsi decem anni tota supradicta terra per supradicta mensuria abeant pastenata et factum etlaboratum et operatum arbustum, sicut meruerit ut bene pareat factum; et quantum modo ibidemarbustum est de super et de supter, annualiter laborare et cultare, sicut meruerit ut veneparead laboratum; et per bindemie faciad scire pars predicte hecclesie, ut dirigat ibidem missumsuum, et ipso arbustum, quam ibidem est et quod pastenaberit, bindemiare, sicut meruerit,et vinum ipsum dividere per medietatem: ille tollat eos medietatem, et pars predicte ecclesiemedietatem; et annualiter conciaret organeum, quod pars ipsius ecclesie ei adsignaberit etreponeret illut in casa ipsius ecclesie ad ipsi parieti, et ipsa sortione predicte ecclesie de ipsovinum illuc portare et in ipso organeum midtere. et da ipsi decem anni in antea omni tempore,dum ipse amatus et eius heredes voluerit rebus ipsa tenere, potestatem aberet omnis sue utilitatisibi facere, et ipso arbustum totum de super et de suptus laborare et cultare, sicut meruerit,ut vene paread laboratum, et salbum facere; et per vindemie faciat scire pars predicte ecclesie,ut ibidem dirigat missum suum, et ipso arbustum bindemiare, sicut meruerit, et medietatem ipsovinum sibi abere, et medietatem portaret ad ipsi parieti et midtere illut in ipso organeum quameis adsignaberit, ita ut per ipsum amatus et eius heredes semper ipso organeum sit conciatum,sicut meruerit, et quem seminaberit in ipsa rebus, amodo et semper dare exinde terraticum adpars ipsius hecclesie secundum consuetudinem de ipso loco, et dum fuerit ibidem missum predicteecclesie pro recipiendum ipso vinum, daret ei manducare et vivere secundum suam possibilitatemet onorifice illum ibi abere, sicut meruerit. et a quo da ipsi anni in antea non volueritipse amatus vel eius heredes in supradicto ordine rebus ipsa tenere et laborare, remitteret illamtotam ad pars iamdicte ecclesie et nullam sortionem querat illis inde abere. quod si etc: <i>Multaviginti aureorum solidorum constantinianorum</i>. et taliter pro pars ipsius hecclesie hoc scriberefecimus te aghenardus notarius. verumtamen per supradicta hobligata pena hobligabit se ipseamatus et suis heredibus per nulla ratione aliquando illis aut quicumque in ipsa supradictarebus dulcare linum vel cannabum, aut aqna exinde portare ad ipsa rebus sua amati. unde deomnia suprascripta adimplendum, guadia dedit ipse amatus ipsius abbati et mediatorem ei posuitse ipsum et roffus de nuceria filius roffi, et ipse amatus et ipse roffus apposuit ei ad pignerandumomnis sua causa. et taliter subiungere fecimus te superius dictus aghenardus notarius.
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 248-251, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • Salerni
    Persons
    • cennamo
      • gregorius
        • romoaldus
          x
          There are no annotations available for this image!
          The annotation you selected is not linked to a markup element!
          Related to:
          Content:
          Additional Description:
          A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.