useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Diplomaticus Cavensis 0409
Signature: 0409
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
989, in Nucerino agro
  
x
+ In nomine domini sexto anno principatus domni nostri iohanni et primo anno principatusdomni guaimarii eius filio gloriosi principihus, mense iulius secunda indictione. memoratoriumfactu a me cennamus presbiter et abbas ecclesie sancti maximi, eo quod ante subscripti testesper bona combenientia, una mecum adesset landoarius comes adbocator et unus de dominii ipsiusecclesie, tradidimus iohanni filio sellicti et madelmi filio lanfranci una pecia de terra bacua,quod pars ipsius ecclesie abet in locum apus monte ubi proprio mariliano dicitur, per ec finis etmensuria: de super capite fine bia publica, sunt inde passos quadraginta octo: a pars orientisfine predicte ecclesie, sunt inde passos centum septem: a pars meridie similiter fine predicteecclesie, sicut fiubio de saltera discernit, sunt exinde passos quadraginta sex: a pars occidentissimiliter fine predicte ecclesie, sunt exinde passos centum septem, totum mensuratum ad iustopassum omini. ec vero predicta pecia de terra, qualiter superius finis posite sunt et mensuriaipsa percurrit, tota et inclita illut ei ad pastenandum arbustum tradidimus. Unde pro taliter guadianobis dederunt et mediatores nobis posuerunt se ipsis tali ordine, ut amodo et usque duodecimanni completi licead illis et suis eredibus et omines quem ibidem miserint, predicta pecia deterra per supradicte finis et mensurie sue potestatis tenere et dominare, et fobeas et omnis sueutilitatis ibidem facerent, et totum illut pastenare arbustum, et quantum binum vel frugensamodo et usque ipsi duodecim anni inde tollere vel abere potuerint, totum sue sint potestatisfaciendum exinde omnia quod boluerint, et nullam in pars ipsius ecclesie exinde darent:preter, de quod annualiter ibidem seminaberint, deant in pars ipsius ecclesie terraticum secundumconsuetudinem de ipso locum. ad completi ipsi duodecim anni illis autem et suis eredibusabeant in ipsa terra infra predicte finis et mensurie arbustum factum operatum et cultatumde super et de subter, sicut de tantos annos meruerit et loci illius est consuetudo, utbene paread factum, et iam in antea omni tempore illis et suis eredibus, dum illut tenere etlaborare boluerint, predicta terra cum arbusto sue potestatis tenere et dominare, et abtistemporibus ipso arbustum de super et de subter laborare et cultare, sicut locus ipse meruerit,quatenus proficiant et non dispereant, et per tempore illut bindemiarent, et faciant scirepars ipsius ecclesie, ut ibidem dirigamus missum nostrum, et ipso binum ibidem ad palmentumet omnia poma exinde in tertiam partem illut inter se dibidant: illis tollad inde duesortis, et pars predicte ecclesie tertiam partem; et pars predicte ecclesie adsingnarent ibidemeorum organea ubi reponant ipsa nostra sortione de ipso binum, et illis organea ipsa iustaratione conciare, et ipso binum ibidem reponerent et salbum illut facerent absque degenerationeet ingne et mures, usque dum illut pars ipsius ecclesie inde tollad; et dum ibidemsteterint missum predicte ecclesie pro ipse bindemie, illis autem eum notrire secundum suampossibilitatem. da completi ipsi duodecim anni in antea, si illis et suis eredibus rebus ipsatenere et laborare non boluerint, tunc inclitum illut remittas ad potestatem ipsius ecclesie;et si in predicta rebus pars predicte ecclesie molinum ibidem edificare voluerint aut archaturiasfacere, licentiam abeant; et si aliquando tempore illis vel suis heredibus de ac terrasalernitana exierit pro aliubi ad abitandum, tunc inclita rebus ipsa rebertar ad potestate predicteecclesie; et si infra tres anni ic ad abitandum rebersi fuerint, tunc inclita rebus ipsaad eorum rebertas potestatem, ad abendum et tenendum illut in suprascripta ratione. quodsi etc.<i> Qui pacta non servet, tenetur solvere quinquaginta aureos solidos constantinos</i>. et siin predicta rebus molinum ibidem factum fuerit, licead pars ipsius ecclesie per ipsa rebusbiam abere ad inde ingrediendum et regrediendum cum omnis sua congruitate sine illorumet de eorum eredibus contrarietate vel requisitione per supradicta guadia et obligata pena.et hunc brebem scripsi ego ademari notarius qui interfui.+ ego andrea+ ego petrus me subscripsi
Source Fulltext: Codex Diplomaticus Cavensis, vol. 2, 267-269, Estratto da ALIM


Languagelat.
Places
  • in Nucerino agro
    Persons
    • cennamus
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.